Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 59-2
Unproofread scanNot analysed yet
Magna in coitu delectatio, post conceptum autem Veneris fastidium. Restringitur matrix. Sed quia alijs quoque de causis sit hoc, certo discrimine obseruari potest quando conce ptum portendet. Tum enim gracilis est &mollis: si autem alia de causa restricta sit, ueluti nimio calore aut tumore, tunc existit durior. Genitalia mulieris usque ad septimum mensem corrugantur. Vterus rotundus fit &tumescit. Circa conceptus initium sentiuntur dolores uentris &dorsi, quasi pulsatiles. Retinentur menstrua, uenae enim, unde ea effluunt, per acetabula sanguinem alendo per umbilicum foetui deferunt: &partim sursum ad ubera ea materia hauritur, ubi in lac mutatur. Sic autem &Hippocrates admonet, dicens, Quando retinentur menstrua, nec febres aut pa roxysmi consequuntur, &simul fastidium cibi obrepit, omnino tenendum est mulierem esse grauidam. Intumescunt cum doloribus crura. Corpus debilitatur, &pallescit facies. Pulsus primo acriter, mox sentitur leniter. Alui excrementa difficilius, propter compressa intestina, excernuntur. Vrina alba est, supernatante nubecula, multique in uri na obseruantur ut in radijs solis atomi, in primis uero quando primo mense ad fundum multa eiusmodi subsi dunt, motoque in quo sunt uase, lanae instar diducantur, IBE Posterioribus mensibus urina rubea aut flaua, tandem uero nigra fit, supernatante rubea nubecula. Hippocrates melle aqua mixto conceptum experiri docet, ut si hoc sumpto mulier lecto decumbens uentris tormina senserit, conceperit: si uero non, nondum impraegnata sit. Quod per suffimenta quidam hoc experiri uolunt, parum ad rem facit. Hippocrates enim, non conceptus, sed sterilitatis &foecunditatis notas sic obseruari docet. Qui autem suffumigijs pro conceptum indagando aliquid tribuunt, suffitum ex re supposita ne ad nares penetret detineri dicunt. Talem coniecturam etiam ex supposito allio &aristolochia adhibita sumi uolunt. Sed quam probabili ratione, ipsi uiderint. Certius erit experimentum, urinam mulieris triduo in uitro conclusam obstruere, quo tempore exacto per sindonem puram destilletur, &si concepit, minuta animalcula pediculorum instar comparebunt: haec si rubea sint, masculum, si alba, foemellam conceptam esse portendere dicunt. Pro certo &hoc quidam afferunt. Si urinae mulieris pelui aenea contentae nocte una acus tersa imponatur, crastino, si mulier conceperit, ea acus rubeis erit uariegata maculis: si non, nigra erit &aeruginosa. Succum cardui si sumat mulier, sumptumque euomue rit, certum conceptus signum esse creditur. Et haec de promiscuis conceptus signis. Vtrum autem masculus an foemella concepta sit, signis his obseruari traditur. Si masculus. Oculus dexter mouetur crebrius, &colore natiuo sinistro oculo habet melius. Dextra mamilla prae sinistra turget &indurescit: papillarum color mutatur citius. Lac nascitur citius, &si emulgeatur radijsque solis in uitro opponatur, coalescit in claram massulam, margari tae pellucidae non absimilem. Si lac praegnantis urinae ipsius inspergatur, continuo ad fundum concidit: si sal adhibeatur, non diffluit. Dextra gena rubicundior est, totusque faciei color, Hippocrate monente, habet melius. Minus torporis sentitur. Primus motus plaerunque die sexagesimo in dextro la