# De conceptu et generatione hominis 62.1-5

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, 62.1 to 62.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/62.1

Alias quasdam huic quaestioni inseruientes historias idem Vincentius naturalis speculi lib. 3. cap. 26. & 27. ci tat. Quendam inquam iuuenem sub crepusculum in mari lauantem, crinibus mulierem apprehendisse, quam do mum perductam uxorem sibi duxerit, filiumque ex ipsa susceperit. Ipsa uero usque ne uerbum quidem loquente, maritum aliorum instinctu qui spectrum ipsam esse dicerent, simulata pueri ex ipsa suscepti mactatione, nisi suam referret originem, illam loqui compulisse. Illam uero tristia prolocutam euanuisse, adultumque puerum hunc in mari lauantem mersisse etiam: ipsum uero nulli bi ad littus maris deinceps inuentum esse expositum. Itaque non uerum fuisse hominem hunc, licet forma ueri hominis natus & educatus fuerit. Phantasticam autem mulierem hanc Succubum daemonem fuisse, credidisse multos. Non absimile est quod praedicto loco affert, Coloniae inquam Agrippinae in palatio quodam ad Rheni littus multos primates quodam tempore consedisse, qui dum forte in aquas despicerent, uidisse militem quen dam parua nauicula uectum, nauiculam cygno praenatante, argentea collo iniecta catena, trahente, dimisso cum nauicula cygno in littus exilijsse, ibidem uxorem duxis se, multosque ex illa liberos procreasse. Aliquot autem annis exactis renatante uacua nauicula, & praenatante ut prius cygno, eundem in nauiculam se denuo recepisse, neminique porrò apparuisse, liberos autem illius illic ad multam aetatem aduixisse. Hunc autem incubum daemonem fuisse crediderunt multi, qui uiri forma tot annis foeminae cohabitans, tantis usus praestigijs, simulatos uteri uteri tumores, simulatosque partus suppositis aliunde fur to sublatis infantibus aediderit. An daemon Quod autem multi hac persuasione laborant, daemoex homininem succubum ex uiro posse genituram concipere, & bus semen mox mutatum in incubum, eandem genituram in ute concipere, rum mulieris proijcere, & ex ea hominem generare, ut & per idem semen in ho est falsissimum, ita nullam prorsus fidem mereri debet mines proNam & religioni & naturae repugnat plurimum. Si enim iectum gehoc possibile esset, quot ferarum monstris humanum nerare pos genus tanto tempore, seminum per mutatione per daesit.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
