Latin
LIBER SEXTVS
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 64.9
Unproofread scanNot analysed yet
Notandum porrò hic quoque est, mulieres foecundas &liberis generandis idoneas, citius quidem prae sterilibus habitu corporis senescere, macrescere &debiliores fieri, senectam tamen multò saniorem ijs quae nunquam generarunt, nancisci, utpote in quibus retentorum uariorum humorum copia peius aliquid pepererit, &sani tatem corporis bene constitutam infestandi maiorem occasionem dederit.