# De conceptu et generatione hominis 64.9

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, LIBER SEXTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/64.9

Notandum porrò hic quoque est, mulieres foecundas & liberis generandis idoneas, citius quidem prae sterilibus habitu corporis senescere, macrescere & debiliores fieri, senectam tamen multò saniorem ijs quae nunquam generarunt, nancisci, utpote in quibus retentorum uariorum humorum copia peius aliquid pepererit, & sani tatem corporis bene constitutam infestandi maiorem occasionem dederit.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
