# De conceptu et generatione hominis 7-2

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/7-2

CAPVT V. De uera partium generatione, & incremento foetus pro ratione dierum ac temporum. Ostquam matrix recipiendo genitali semini naturaliter propria magneti ferrum, & electro crines ac plumas attrahenti, similis) genitale semen receperit, & calore suo in coaguli uel oui formam ambo semina concluserit, à primo statim die usque ad sextum uel septimum plurimae & subtilissimae fibrae oriuntur, calido motu natae, in quibus mox hepar cum potissimis organis suis naturali uirtute generatur. Vitalis enim Spiritus per sua organa ad conceptum semen dimissus, potissima membra intra decimum diem format atque distinguit, intromissus inquam per uenas quasdam secundinę, quibus matrix est affixa, quibus sanguis importatur, & ex quibus umbilicus generatur, ut ex tertio capite constat. Eodem uero tempore in concreto semine tria alba minuta puncta concreto lacti non dissimilia, loco hepatis, cordis & cerebri oriuntur, hac ipsa figura teste, Mox etiam uena per umbilicum directa crassiorem sanguinem in semine confusum, alimento idoneum, attrahit, unde ad huius figurę formam bifurca uena genecatur.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
