# De conceptu et generatione hominis 7

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/7

Hic autem primo ad hepar dirigitur hoc modo: Calore existente in sanguine, ebullitio quędam fit in he pate, unde fumus quidam uel uapor prodit, qui mox per uenas hepatis depuratus in subtilem quandam aeream mutatur substantiam, & Spiritus Naturalis dicitur, qui sanguinem subtiliat, & inde ad singula membra dimitti tur. Inde, ab hepate inquam, idem ille spiritus per uenas quasdam ad cor transmittitur, ubi motu partium cor dis & agitatione mutua magis purus sit, & in naturam magis subtilem conuertitur, & Vitalis spiritus esse inci pit, eò quod à corde per arterias ad totius corporis men bra se diffundit, & naturalis spiritus uirtutem auget & adiuuat. Rursum autem & à corde idem ille spiritus sursum per arterias ad cerebri cellulas penetrans, ibidem plus elaboratur, & in essentiam Animalis spiritus, qui omnium est purissimus, transmutatur, unde mox rursum per sensuum organa ad confirmandos illos aliquatenus dimittitur. Licet ergo idem ille unus sit spiritus, tamen propter diuersa in diuersis partibus officia, aliter atque aliter intelligitur, ut in hepate Naturalis, in corde Vitalis, in cerebro uero Animalis dicatur. Caeterum hunc Spiritum non credendum est esse Animam illam immortalem homini à Deo infusam, sed tantum instrumentum & uehiculum eiusdem. Nam hoc spiritu mediante tantum, anima corpori coniungitur: neque tamen etiam sine huius ministerio perfecta animae in corpore exercitatio est: id quod multis rationibus probare facile esset, nisi aliàs isthaec de Facultatibus & Spiritu tractatio in longum sat nimis excreuisset.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
