# De conceptu et generatione hominis 71

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/71
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/71

qu. s. & fiat mixtura & electuarium deauratum. His omnibus rite expeditis, sequenti balneo lauet, quod hoc modo paretur. Vtriusque maluae cum radicibus, Matris uiolarum, Rosarum rubearum, Nenufaris, Foliorum cotoni ana M. j. Foenograeci P. s. Salis communis, Aluminis rochae ana 3. ij. Incidantur herbae omnes minutatim, & sacco conclusa in aqua, in qua mulieri insidendum est, bulliant. Huius balnei usus singulis annis per tres aut quatuor conti nuas hebdomadas esse poterit. E balneo autem quotiescunque exiuerit, pondus auellanae nucis de electuario confortatiuo praescripto sumere debet. Suffitum etiam hunc interdum à balneo pro utero faciat. Santalorum omnium, ana 3. j. s. Styracis calamitae 3 ij. Ambrae grana vi. Rosarum rubearum, Florum nenufaris, Violarum, ana 3. j. Conquassentur cum aqua rosarum, & trochisci fiant, Vnguento item Galeni uel sandalino lumbos & ma tricem aliquoties perungere non inutile erit. Pessarijs etiam sic paratis noctu uti poterit. Medullae cruris uituli, Cerebri cerui, Butyri uaccini, Adipis caprinae, Seminis merculialis, ana 3 s. Acaciae, Hypoquistidos, Santali rubei, Styracis liquidae, Cornu cerui usti, ana 3. s. Incorporentur cum oleo rosarum & lana pura, fiantque pessaria.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
