Latin
CAPVT IIII
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 72
Unproofread scanNot analysed yet
Si phlegma in eo abundauerit, ad siccum diaetę temperaturam diriges. Sic enim fiet, ut ad conuenientem purgationem ea superfluitas cuiuscunque tandem humoris fuerit, sensim prae parari possi. Quia uero sanguinem praedictis humoribus permixtum, ab ijsdem purgandi ratio uulgò nota non est, ea à peritioribus est petenda medicis: nos quod ad sanguineorum humorum minuendam copiam perti net, hîc prosequemur tantum. Quando itaque in mulieribus sanguinis abundantiam conceptum impedire constat, primum uenae malleoli in utroque pede aperiantur, &iusta sanguinis imminutio fiat. Quo facto balneum ex talibus herbis erit praeparan dum, quę ad frigidum omnes declinent. Post balneum autem his tabulis uti debet mulier. Cinamomi, Seminis mercurialis, Rosarum rubearum, Limaturae eboris, Margaritarum praeparat, ana 3. j. Coralli rubei praeparati, Pulueris de gemmis, ana B ij. Santalorum omnium 3. s. Sacchari P. s. Dissoluatur saccharum in aqua rosarum, &decoquantur omnia usque ad consumptionem aquae rosarum: quo facto, addatur conseruae rosarum 3. j. mixtisque omnibus V S. SEX T ut decet tabulae deauratae fiant. ualde accommodum, Electuarium etiam huic usui e pondere semper sude quo ante cibum nucis auellanae mat, hoc modo praeparari poterit, Conseruae rosarum 3 j. Buglossi, Borraginis ana 3. ij. Specierum diatria santali, Diarhodon abbatis, ana 3. iij. Misceantur species hae cum syrupo rosarum, &incorpo rentur omnia simul, &deaurentur cum folijs auri qu. s. &fiat electuarium. Fomentari etiam utile erit super sequentium specierum decoctione in aqua pluuiali facta, uel in qua chalybs extinctus sit. Rosarum rubearum, Gallarum, Sumach, Seminis plantaginis maioris cum folijs, Consolidae maioris, ana M. s. Terrae sigillatae, Boli Armeniae, Aluminis rochae, ana 3 s. Ex praescriptis speciebus puluis quoque fieri &in praedi cta aqua bullire poterit, qua mersus complicatus aliquo ties pannus, lumbis &genitalibus bene calidus imponi debet. Emplastrum quoque sequens praedicto modo calidum similiter imponi poterit. Musci grana vj. Santali citrini, Rosarum rubearum ana 3. s. Olei rosarum 3 j. s. Misce, &fiat emplastrum.