# De conceptu et generatione hominis 77

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/77

CAPVT VII. De generalibus quibusdam praeceptis, uirorum & foeminarum sterilitati curandae inseruientibus. IRORVM & foeminarum sterilitatis curae ma gna pars in usu rerum externarum sita est, quem tamen ita moderatum esse iubemus, ne corpus ad obesiorem habitudinem propellat, quia & pinguedo plurimum foecunditati officit. Horrida macies etiam multo in hac causa uitio carere nequit. Quare in utrisque his, alimentis temperatioribus, quibus minus inflandi natura insit, erit utendum. Vino modico, cibo autem frugali & tempera to. Principaliter uero mulieres complexionem & habitudinem matricis obseruent, & mensibus suis cautè intendant, ne his fluentibus, aut purgatae iam, uictu utantur inconuenienti, sed talibus fruantur potissimum, quibus expulsiuam uim inesse constat, qualia sunt, apium, petroselinum, foeniculum, pimpinella uulgò Germanis di cta, cum similibus herbis & eiusdem naturae radicibus. Caeterum ut ad omnem casum bene instructae quaelibet esse possint, contrariam cuiuis corruptae matricis complexioni dabimus antidotum. Et primum quidem quando matrix nimia frigiditate infestata fuerit, mensium fit retentio, ex male disposita cibi potusque ratione contracta, unde dolores circa lum bos, renes, genitalia, per tergum reliquaque corporis membra sentiuntur continui, frigoraque subinde infestant hor rida. His autem sic habentibus seruiunt quaecunque calidioris naturae existunt, in primis uero thermae sulphure abundantes, quales Heluetiorum pręcipue existunt Ba denses dictae. Syrupo autem uel potione pro praeparatione expurgandae huius materiae, primum uti perutile erit huiusmodi. Syrupi de artemisia 3 j. Oxymelitis compositi 3 s. Aquarum artemisiae & Melissae, ana 3 j. Miscendo fiat haustus unus. Pro expurgatione autem hoc potu utendum. Benedictae laxatiuae, Cassiae nouiter extractae, ana 3. iij. Aquarum pulegij & Artemisiae 5 j. s. Miscendo fiat haustus unus. Diacastoreum etiam ad hunc usum probatur. Omnes quoque cibi earum aromatibus quae calefaciendi

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
