Latin
CAPVT
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 78
Unproofread scanNot analysed yet
naturam habent, condiendi sunt, puta pipere, zingibere &similibus. Breuibus, eo modo procedendum ut supra in curanda sterilitate phlegmatica docuimus. Deinde, si nimia caliditate &siccitate matrix infestata fuerit, fluent saepius menses, acuti tamen, ita ut puden da quoque afficiantur &exulcerentur saepius. In hoc casu, &diaeta, &medicamina, omniumque externarum rerum usus ad frigidum &humidum reuocandus erit, ut &su pra dictum in cura sterilitatis ex bilis abundantia. Quia uero &à conclusa uentositate saepe conceptus impeditur, cibo potuque non inflante sed uentositatem dissipante, erit utendum, eoque procedendum ordine ut supra de mola uentosa curanda docuimus. Et haec de ijs quae sterilitatem rectificant, sufficienter dicta sint. Nunc quae foecunditatem promouent &inducunt, in hac tractatione omittenda non sunt. Multa hic eximie utilia à ueteribus &recentioribus sunt prodita medicis, quorum quae delectissima sunt, colligere, &in medium afferre, non sine multorum fructu, perutile esse duximus, Suffimenta primum prunae iniecta, &ad matricem directa plurimis haec placent. Nucum cupressi, Nucis muscatae, Mastiches, Thuris, Ladani, Myrrhae, Galbani, Bdellij, Baccarum lauri, ana 3. j. Styracis calamitae, Styracis liquidi, ana 3 ij. Caryophyllorum, Carui ana 3. s. Ambrae grana ij. Croci 33. Musci grana v. Misceantur omnia haec cum oleo spicae odoriferae, fiantque trochisci, quibus mane adhuc ieiunae &uesperi cubitum iturae mulieres suffiantur. Hinc &pessaria commoda confici quoque poterunt. Vnguento etiam sequenti genitalia perungere pro Vnguentum derit. Styracis calamitae 3. j. Croci, Mastiches, Ladani, Myrrhae, ana 3. j. Misce cum oleo spicae Rosarum &cera alba qu. s. Et fiat linimentum. Prosunt in hoc casu &leporum assata cerebra. Nonnulli autem utuntur adipe anatum, anserum, galli narum, ceruorum &similibus, quibus praescriptas miscent species, &trochiscos faciunt suffitui faciendo idoneos. Suffumigijs etiam sequentibus praescripto modo uti licebit. Ladani puri 3 j. Styracis calamitae, Olibani, ana 3. j. Ligni aloes, Sauinae siccae, ana 3. j. s. Ambrae grana iij. Musci grana vj. Misceantur et terantur omnia, et fiant pistillo calido trochi sci, ex quibus supra prunas iniectis per embotum suffumi gatio fiat. Ex massa horum &pessaria confici poterunt. Vel aliter. Ladani 3. j. Styracis calamitae 3 s. Caryophyllorum, Ligni aloes, Rosarum rubearum, ana 3. ij. Ambrae 3 s. Musci grana vi. Terantur omnia haec, &trochisci praedicto modo fiant. Nonnulli horum etiam aqua rosarum dissolui poterunt, eaque os matricis ablui. Hinc &pessaria parari possunt. Aliud mire utile. Rosarum rubearum 3 s. Thuris, Mastiches, Myrrhae, Sanguinis draconis, Boli Armeniae, Myrtillorum, ana 3. ij. Styracis calamitae 33. Ladani 3 s. Ambrae, Musci, Ligni aloes, Caryophyllorum, Balsami artificialis, Spicae nardi ana 3 s. Terenda terantur, &prędicto modo trochisci fiant, quorum per embotum 3. j. suffiatur. Veteribus quibusdam pro uero quasi receptum erat, mulieres quae radicibus aristolochiae cum assata uitulina carne saepius uescerentur, certò ferè masculam sobolem concipere posse. Sed ex recentioribus plures talia pessaria septimo die Pessaria. post mensium diffluxum pro conceptum rectificando supponere admonent. Radicis gentianae, Croci, Myrtillorum, Aloes, ana 3. ij. Olei lini qu. s. Et fiat pessarium, cuius usum