# De conceptu et generatione hominis 82

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/82
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/82

CAPVT VIII. De suffocatione matricis, eiusque causa, signis & cura. ESTAT de potissimis matricis aegritudinibus, quae sterilitatem inducendi, conceptumque & generationem prohibendi uim praesentissimam habent, deinceps pauca quoque dicere, quales in primis sunt, matricis suffocatio & praecipitatio, mensiumque fluxus nimius, eorundemque retentio. Sed de prima primo dicendum erit. Suffocationem matricis, non naturalem, sed uentosis Suffocatis matricis uarijsque uaporibus corrupta materia natis, coactum ipsius quid. matricis ascensum uersus diaphragma dicimus, quo fit ut pulmone arterijsque cordis compressis, aeris meatus intercludantur, pulmoque debita & solita dilatatione prohibeatur.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
