Latin
CAPVT IX
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 84-3
Unproofread scanNot analysed yet
CAPVT IX. De Praecipitatione matricis, eiusque causis &cura. ATRICIS praecipitatio est ipsius matricis à suo Praecipitas tio matrinaturali loco in alium quempiam locum discescis quid sit, sus &digressio, uel per genitale membrum progressus &eminentia. Contingit hęc, aut propter casum, percussionem uel aliam laesionem uehementem aliquam, aut propter conclusam in ea uentositatem uel humores corruptos, aut propter humiditatem nimiam ligamenta ipsius putrefacientem, uel propter abortus &partus dif ficultatem obstetricumque negligentiam, uel uiolentam secundarum extractionem, qua fit ut ipsius ligamenta rum pantur, &ad exitum matrix praecipitetur. Variè haec di motio fit, in latus inquam dextrum aut sinistrum, aut inserius, &in anteriorem posterioremque corporis partem. Causae autem huius ęgritudinis licet ex praemissis his facile aestimentur, adhuc tamen in externas &internas diuidi possunt. Externae sunt, casus, percussio, laesio, ma- Externae gni ponderis eleuatio, cursus uelox, saltatio, equitatio causae. intempestiua, exercitium omne nimium, &quae his sunt similia. Item, super terram gelidam uel pauimentum fri gidum diuturna sessio, in frigida aqua mora longior, frigidae potus nimius &frequentior. Impetuosa quoque infantis proruptio, partus difficilis, obstetricum importunitas, secundarum uiolenta extractio, tussis frequens, clamor ingens, sternutatio uehemens, tenesmus constringens: quae omnia praecipitandae matrici facile adminicu Internae lapraebent. Internae sunt, menstruorum longa retentio, causae, quorum pondere matrix degrauata, ruptis saepe ligamen tis in praeceps descendit: conclusi humores, uentositas impellens illamque suo loco dimouens. Ipsa quoque matricis nimia humiditas, ligamenta putrefaciens, &ad exitum ea tabe impellens. Causis non absimilia huius aegritudinis signa sunt. Externarum causarum signa quaecunque hanc aegritudinem patitur facile referet.