# De conceptu et generatione hominis 85

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/85

Interna uero se pro ratione dimotionis matricis habent. Si enim sine praefocatione sursum diaphragma uersus uergat, dolores & grauedines supra umbilicum sentire, massam rotundam globi instar in uentre tangere, & cita suspiria singultusque quasi intestina eius uelociter manu compressa sint, in mulie re obseruare licebit, uertigine oculorum, capitis doloribus, cibi fastidio & eructationibus frequentibus praecedentibus & concomitantibus: interdum & sonitu uentris audito, maximè cum à conclusa uentositate ea dimo tio orta fuerit. Ad inferiora autem si se praecipitem de derit, tunc dolores plurimi circa renes, lumbos & puden da erunt, massaque rotunda in collo matricis tactu obseruabitur, qua uesica & rectum intestinum ita comprimuntur, ut & urinam & excrementa difficile sit excernere: urina quoque alba & spissa erit, lurida in fundo uel nigra collecta fece: pulsus ferè nullus, mollis, tenuis, crassus & inordinatus. Quod si matricis humiditate nimia, ligamenta eius putrefacta sint, ita ut ea causa ad exitum ipsa pręcipitata sit, hoc nullo dolore fieri tenendum est: cum autem ita habet, foetida putridaque tabes continue e matrice profluit. Difficultate partus si contigerit, per pudenda quidem in uniuersum se non exeret, sed laboribus maioribusque exercitijs impulsa procurret, et inter la bia compressa magnos dolores mouebit. Omnes autem hae aegritudinis huius conditiones diligenter obseruandae sunt, ut eo commodior in cura adhibenda progressus fiat. Superest iam de cura quoque, quantum cognoscere & cura suffocationis ex alijs utiliter colligere licuit, admonere diligentius matricis. Quod si sursum matrix sine pręfocatione dimota fuerit faciliter in suum locum, embotis, fomentis, rebusque alijs repellendi uim habentibus, reduci poterit, ut ex tractatione superioris capitis de suffocatione matricis luculen ter patuit. In latus uero dextrum si concesserit, ex opposito latere uentosę sine scarificatione apponendae sunt. Ligaturae quoque ex panno aliquoties complicato fiant, inserto fasciculo ex talibus rebus medici alicuius dictamine composito, quae matricem impellendi uim habeant. Ea ligaturis inclusa, ei in quod matrix dimota est lateri alligentur, & super ea hanc infirmitatem passa mulier decumbat, eiusque repellendae periculum faciat. Ea autem erunt, melissa, chamaemala, artemisia, melilotus, ruta, & quae his sunt similia. De sequenti autem puluere uacuo adhuc uentriculo Puluis. singulis diebus mane cochlear unum plenum cum uino bene calidum sumere debet. Florum & baccarum lauri, Cornu cerui usti, ana 3. ij. Myrtillorum 3 ij. Aristolochiae rotundae 3. i. Misce & fiat puluis. Vel aliter. Nucleorum persicorum numero XII. Dissolue cum uitellis ouorum trium. Deinde Cinamomi, Baccarum lauri, Aristolochiae rotundae, ana 3. j. Dictamni 3. s. Nucis muscatae 3 j. Croci 3 s. Misce cum uino & saccharo qu. s. ossa autem hinc decoquatur, quam uacuo adhuc uentriculo bene calidam mu lier comedat. Mire enim restituendę matrici seruit, eiusque dolores mitigat. Quod si autem deorsum praecipitata sit & per puden da promineat, primum clystere conuenienter alui excre menta prouocanda, exonerandaque uesica similiter, uterus autem balneo sequenti emolliendus, ut facilior matrici regressus fiat.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
