Latin
CAPVT IX
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 88
Unproofread scanNot analysed yet
dam quod solis doctioribus &peritioribus in hac cura notum est, quod ab illis quotiescunque opus fuerit, peti poterit. Notabis porrò, quod quando praedicta aegritudo à fri giditate, uiscositate, uentositate uel nimia matricis humi ditate orta fuerit, eo modo omnino procedi debere quem supra de mola uentosa &aquosa, tympaniti inquam &hydrope disserentes, praescripsimus. APVT De superfluitatibus menstruorum, &eorundem cura. VEMADMODVM praeter naturam menses retineri possunt, ita praeter naturam quoque fluere nimium: &ut ex retentis, ita ex abundanti bus quoque aegritudines mulieribus, Hippocrate monen te, possunt conciliari plurimae. Vt autem naturalis men sium fluxus, quem menstruam purgationem aliâs dicimus, in mulieribus bene corpore &aetate dispositis naturaliter lunatione quauis fluere debet, à tertio inquam aut quarto post nouilunium die ad octauum usque circiter (licet &hic multa sint discrimina aetatum, complexionum &habitudinis corporum:) ita non naturalem fluxum dicimus, si modo dictum tempus excesserit. Hunc autem dupliciter contingere, id est, externis &internis de causis euenire uidemus. Extrinsecę causae hae sunt, ueluti si uenula aliquarum Extemae patur in orificio aut collo matricis propter nimium ali, causae, quod exercitium uel lęsionem subeuntem, puta subleua tionem nimiam, percussionem, casum, impetum aut exul cerationem. Ex abortu quoque partuque difficili &matricis hulceribus tale quid potest contrahi. Contingit tamen aliquando tales fluxus in praegnantibus obseruari singu lis mensibus, quibus tamen neque debiliores fiant, neque ul lum infanti alimentum subtrahant. Intrinsecae causae aut ex natura ipsa aut sanguine aesti mantur. Ex natura, cum ea robustior sanguinem expellit, debilior autem, retinere nequit. Ex sanguine ipso, cum aut nimium calidus &acutus, aut nimium frigidus &tenuis existit: rursum quando otio nimioque cibo &potu, nimia sanguini alimenta praebentur. Signa autem certa occurrunt, quibus an externa uel inter Signa caus sarum. na de causa, proueniant, certò deprehendi possit. Si externa de causa, ueluti ex uena rupta, propter nimium aliquod exercitium, laesionem aut casum contigerit, sanguinis color primo rubens, mox uerò niger &luridus erit. Si sta tim diffluat, natiuo colore apparebit: retentus autem aliquan diu in matrice, tetro crassoque colore prodibit: si diutius illic manserit, totus saniosus erit. Si autem propter hulcera matricis sanguis fluxerit, primum clarus &tenuis, mox uerò sine omni dolore saniosus erit. Si naturae uirtus ro bustior expellat, tam sine dolore fiet, ut corpus etiam alleuetur insuper, eò quod natura non plus excernit nisi quod in qualitate aut quantitate abundat.