# De conceptu et generatione hominis 9

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/9

Vena caua autem extendens se & penetrans interiorem concauitatem dextri in corde lateris, sanguinem pro cordis alimento eò deri uat. Ex eodem etiam eius uenae ramo in eadem corVena imdis parte, alia quaedam uena suboritur, immota quibus mota uel dam uel tranquilla dicta, eò quod pro aliarum cordis ut tranquilla. narum pulsantium ratione non pulset, sed traquilla deli tescat, in hoc ordinata, ut excoctum in corde sanguinem ad pulmonem dimittat, binis arteriarum instarum de uena arteriosa dicitur) circundata tunicis. Cęterum in concauitate sinistrae in corde partis, maxima uena pul satilis Aorta dicta oritur, uitalem spiritum per sangui-Aorta, nem cordis in omnes uenas pulsatiles corporis diffundens. Vt enim uena caua origo est omnium uenarum per quas corpus totum sanguinis nutrimentum attrahit: ita ab Aorta deriuantur omnes uenae pulsatiles, per totum corpus spiritum uitalem undiquaque diffundentes. Cor enim fons & origo uitalis caloris est, sine quo nullum nec animal neque membrum foueri posset. Arteria us Sub modo dicta magna Aorta in concauitate sinistra nosa, cordis, alia adhuc uena, arteria uenosa dicta, oritur. Ea etiamsi uerè pulsatilis uena sit, & uitalem spiritum dirigat, unicam tantum tamen tunicam habet pro sanguinearum uenarum more. Ideo uero illa condita est, ut frigidum aerem à pulmone ad cor refrigerandi gratia deriuet, & nimium calorem temperet. Quia uero ex utraque concauitate cordis uenae prorumpunt & pulmoni inseruntur, ex his pulmo quoque formatur. Vena enim è dextra concauitate cordis procedens, sanguinem producit subtilissimum, qui dispersis hinc inde fibris in carnem pulmonis mutatur.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
