# De conceptu et generatione hominis 90

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, CAPVT IX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/90

Quia uero etiam naturalis calor sanguine nutritur atque fouetur, eo diffluente, necessarium est caloris quoque defectum sequi, eoque omnia membra frigescere, totum corpus debilitari, appetitum uniuersum tolli, concoctiones impediri, tabem & hydropem, nec non alios quoque miserri, mos morbos tandem consequi. Quia uero non sufficit aegritudinis tantum diuersitates nouisse, nisi & de conuenienti cura repellendi constet, deinceps de cura quoque horum, quae delectissima ui dentur esse, pauca ex multis, afferemus. Quemadmodum autem internae & externae horum fluxuum causae sunt, ita etiam interna & externa cura erit. Et primum quidem, si externa aliqua de causa fluxus contigerit, ante omnia diaeta omniumque rerum externarum usus ad frigidum & siccum pro minuendo sanguine instituendus erit. Multum itaque proderit lacte uel aqua, in qua chalybs extinctus sit, omnes conuenientes cibos decoquere, & caulibus cum lentibus aut fabis decoctis uesci. Vel si placet, talis decoctio qua reliqui deinceps cibi decoquentur, primum parari poterit. Foliorum plantaginis, Florum uerbasci cum folijs, ana M. j. Radicum symphyti, id est Consolidae maioris 3 j.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
