Latin
CAPVT IX
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 91
Unproofread scanNot analysed yet
Misce, &cum aqua uel lacte ferro extincto decoque, co la &exprime. Ex hac decoctione omnes alij cibi parari poterunt, ueluti amygdala, lentes, fabae, milium, oryza, amylum &similia. Ex carnibus assatae prae elixis proderunt. Embammata quoque ex succo de ribes, acetosae &berberis parari, reliquisque cibis misceri poterunt. Aroma tibus, omnibusque quae calidioris naturae sunt, in primis uerò croco abstineat. Vinum rubeum crassum bibat, aqua chalybeata lymphatum. In eo uino aurum quoque sae pius extingui proderit. Exercitium nullum sit, quies ue ro altissima. Somno multo utatur. Venere in uniuersum, uti praesentissimo ueneno abstineat. Constipata ex diutino fluxu aluus, modico clystere laxari poterit. Fluxum autem, nisi debilitatem aliquam induxerit, nul lo modo restringes, ne naturae superflua sponte excernenti te malo molimine opponas. Caeterum quando necessitas postulauerit, tum demum fluxum hunc astringere proderit. Primum autem hoc puluere uteris, de quo 3. i. cum aqua in qua aurum extinctum sit, una dosi ebibendam dabis. Puluis autem sic parabitur. Terrae sigillatae, Carabe, Succi acaciae, ana 3 s. Hypocisthidos, Cornu cerui loti &usti, Coaguli hoedi uel leporis, ana 3. ij. Corallij rubei praeparati &triti 3. j. Gummi Arabici, Costi, Sanguinis draconis,