Latin
CAPVT IX
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 93
Unproofread scanNot analysed yet
Boli Armeniae praeparatae, Lapidis haematitae, ana 3 j. Misce cum syrupo granatorum qu. s. &fiat electuarium. Adde si opus sit philonij persici 3. j. Contra sitim autem aqua chalybeata syrupo cydoniorum &granatorum, &succo de ribes &acetosae simplicis mixta, pro potu erit praeparanda. Quia uero in restringendo hoc fluxu ut plurimum compositis ueteres medici non sine laude uti consueuerunt, deinceps ex his quoque nonnulla afferemus. Electuarium ante omnia parabis, de quo 3 s. singunlis diebus mane uacuo adhuc uentriculo mulieri hunc fluxum patienti in uino rubeo chalybeato dissolutam praebebis. Radicum consolidae maioris &plantaginis qu. s. Haec bene cocta pistentur, &per pannum equinis setis confectum colentur, deinde Pastae consolidae 3 ij. s. Radicum plantaginis 3 j. s. Sacchari P. j. Saccharum in aqua pluuiali uel ferrata dissolue, uel in aqua plantaginis in qua haematites lapis ad rubedinem usque dissolutus sit subige, mixtaque omnia paruo lentoque igni decoque, decoctis autem &infrigidatis parumper subscriptas species adijce. Sanguinis draconis, Succi acaciae, Seminis sumach, Terrae sigillatae, Carabe, Cornu cerui usti &loti ana 3. j. Margaritarum praeparat. 9 iiij. Corallij rubei praeparati 3. j. s. Spodij, Lapidis haematitae, Seminis apij, ana B ij. Trita misce &in forma solida electuarium in buccellas diuidendum confice. Vel aliud electuarium hoc modo praepara. Conseruae rosarum antiquae 3 j. Diacydonion cum saccharo sine speciebus 3 iij. Diarhodon specierum albath Coralliorum rubeorum praeparatorum &tritorum 3 iiij. Margaritarum praeparat. 3. j. Trochiscorum de carabe,