Latin
CAPVT IX
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 94-2
Unproofread scanNot analysed yet
ticum piceae tritorum à coriarijs, qui ad opus suum ijs iam usi fuerint, P. j. gallarum partes seu nucleos interiores: racemos uel scapos uuarum aridos: haec simul mixta bulliant in aqua chalybeata, illudque fomentum per em botum mulier in matricem dirigat: eoque facto, pro confortatione ex pręscripto electuario buccellam comedat. Mire probatur etiam unguentum comitissae, quod quia myropolis notum, non fuit opus huc adscribere. Id autem si comparari non possit, unguento sequenti sic parato uti licebit utiliter. Olei myrtillorum iiij. Succi plantaginis maioris ana 3 ij. Pulueris mastiches 3. ij. Seminis sumach, Succi acaciae, Hypocisthidos, Myrtillorum, Terrae sigillatae, Boli Armeniae ana 3. ij. s. Spodij, Hordei usti, Rosarum rubearum, ana 3. j. Misce cum cera qu. s. &fiat unguentum. Epithema quoque utile tale fiat. Succi consolidae maioris, Plantaginis utriusque, Pentaphylli, ana partes aequales. Aceti parum. Misce omnia, ijsque madefacta linteamina uentri &lumponito. bis imp aliud hac forma parabis. Succi acaciae, Hypocisthidos, Psidiae, Terrae sigillatae, Trochiscorum de carabe, Colophomiae, ana 3 s. Misce &fiat puluis, quem cum succo plantaginis subactum cataplasmatis modo ante &retro adhibebis. Emplastrum quoque non inutile tale fiat. Pulueris cornu cerui usti, Chartae combustae, Squamae ferri ana 3 j. Capitum glandium 3 ij. Misce &fiat puluis, qui cum albumine oui, pauco aceto &aqua plantaginis subactus, fiat emplastrum. Aliud quoddam hoc modo parabitur. Mastiches, Olibani, Mumiae, Sanguinis draconis, ana 3 j. Psylij Psyllij usti, Aluminis, Radicum symphyti, Psidiae, Balaustiorum, ana partes aequales