Latin
CAPVT XI
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis 99
Unproofread scanNot analysed yet
Si puluerem hunc hoc modo sumere fastidierit, confectio in morsellis, de quibus semper post balneum comme dat, hoc modo fiat. 12 Praedicti pulueris sine saccharo 3 j. sacchari uero albi P. s. Dissoluatur saccharum in de coctione priori uel aqua artemisiae qu. s. &confectio in morsellis fiat. Probantur in hac causa à phlegmate profecta omnes calidiores thermae multo sulphure constantes, quales sunt Badenses nostrae. Quod si autem praescripto balneo uti mulier non potuerit, iiij. M. ex praedictis speciebus collectis sumat, cum uino optimo decoquat, &fumum illarum per embotum recipiat. Si &hoc ferendo impar fuerit, tamen sequenti suffitu suffiatur. Amomi, Galbani, ana 3. iij. Assae foetidae, Castorei, Spodij, ana 3. j. Misce &fiat puluis, de quo una uice 3. j. prunae iniecta suffitus in matricem tantum recipiendus fiat. Post suffitum factum his pilulis utatur, vij. una dosi Pilulae. sumptis. Fructus sauinae 3. ij. Rutae siccae 3. j. Seminis rutae agrestis 3. s. Assae foetidae, Lachrymae Ammoniacae, Rubeae tinctorum, ana 3j. Myrrhae, Castorei, ana 3 ij. Cinamomi, Piperis nigri, ana 3. s. Misceantur omnia fiantque puluis, &aqua artemisiae subi gantur, &pilulae ad modum cicerum formentur. His omnibus peractis utraeque saphenae in utroque pede descendente luna aperiendae erunt. Pessaria. Deinceps his pessarijs uti licebit. Theriacae, Mithridatij ana 3. s. Castorei, Lachrymae Ammoniacae ana 3. 5. Misce cum bombace in succo mercuriali tincto, &fac Vel aliter. pessarium. Succi rutae, Absinthij, ana partes aequales. Myrrhae, Euphorbij, Castorei, Seminis sauinae, ana 3. j. s. Misce &fiat pessarium. Aliud pro mulieribus natura robustioribus sic parari poterit. Ellebori albi, Pyretri, ana 3. iij. Nigellae, Diagridij, ana 3. j. Misce cum succo mercurialis, &fiat pessarium. Aliud, maioris efficaciae tale fiat. Nigellae, Staphisagriae, Centaureae minoris, ana 3. ij. Ellebori albi, Vitri, Salis gemmae, Piperis nigri, Diagridij, ana B ij. Aloes, Ladani, Galbani, Terebinthinae clarae, Styracis calamitae, ana 3. iij. Ambrae 5 j. Misceantur omnia, &calido pistillo propter gummi incorporentur, &inclusa panno in mercuriali succo made facto, fiant pessaria. Vel aliter. 12 Gentianae 3. ij. Sauinae, Staphisagriae, Colocynthidis, Nigellae, ana 3. j. s. Incorporentur haec omnia cum succo cucumeris asinini, id est, elaterij, uel succo mercurialis, &fiant pessaria. Priora haec si parum prodesse uidentur, alia pessaria hoc modo paranda erunt. Succi mercurialis, Absinthij, Matricariae, Artemisiae, ana 5 iij. Myrrhae, Euphorbij, Castorei, ana 3. ij. Seminis sauinae, Nigellae, ana 3. j. Ladani, Galbani, ana 3. j. s.