Latin
i
Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis i
Unproofread scanNot analysed yet
ET GENERATIONE HO MINIS, ET IIS QUAE CIRCA hęc potissimum consyderantur, Libri sex, congesti opera IACOBI RVEFF Chirurgi Tigurini. INSERTAE quoque sunt picturae uariae foetus, primum in utero siti, deinde in partu, mox etiam matricis &instrumentorum ad partum promouendum &extrahendum pertinentium, nec non postremo uariorum monstrorum insuper. CHRISTOPHORVS FROSCHO VERVS EXCVDEBAT TIGVRI ANNO M. D. LIIII. DE CONSILIO ET RATIONE OPERIS AD LEctorem, Praefatio. ONSYDERANTI mihi, Lector humanißime, iniqua multorum de bonis quorundam institutis iudicia, qui nihil non, nisi quod ipsi fecerint, liuido mordere dente solent, fermè contigit ut his quoque praesentis libri laboribus abstinuissem. Sed magis publicae neceßitatis cura ductus, quam liuidis illorum moribus impeditus, hos subire tandem non detrectaui Neque enim par uisum est propter paucorum rigorem &calumnias omittere, quae publice multis multum profutura uidebantur esse.