# De conceptu et generatione hominis ii

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, ii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/ii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/ii

Licet uero tanto praesentis materiae oneri sustinendo impares humeros esse fatear, conandum tamen imbecilliori, cum nemo robustior succederet, fuit aliquid. Talis enim tamque necessaria haec existit materia, ut de hac tractare summe etiam fuerit necessarium. Sed quia hanc de Generatione hominis, & quae circa hanc consyderantur, tra ctationem, à multis alienam quasi profeßionem praeteriri, ab alijs quorum proprium erat haec pertractare negligi, à nonnullis etiam contemni uidemus: nos perpensa summa huius tractationis neceßitate, propter infinita quae uidimus ha ctenus ex huius profeßionis ignorantia, enata incommoda, non potuimus quin propter publicum bonum tandem daremus aliquid. Aliorum haec dare fuerat, quia tamen multi sibi parcunt, multi circa alia minus forte utilia desudant, plu res autem rebus alijs speculando, legendo & agendo incumbunt, horum uero nihil dant, noluimus nos harum praeceptionum indigos ea quam consecuti sumus cognitione frustrare diutius. Prodidere quidem de his non pauca Veteres, quae aut temporum infortunio perierunt, aut sermonis, quo scripta sunt, squalo re contempta iacent. Prodidere recentiores non pauci, quorum alij tanta obscu ritate, ut nequeant intelligi: alij tanta breuitate, ut nil solidum ex his imperitiores queant assequi: alij tam prolixis libris, ut uix queant perlegi. Qui uero me lius, illi etiam forte breuius: licet nullus horum sua laude fraudandus sit. Medium ergo nobis sequi placuit, ne uel breuitate nimia rem tenebris inuolueremus, aut nimis effusa tractatione ambages faceremus, legentique induceremus taedium.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
