# De conceptu et generatione hominis viii

Jacob Ruf, De conceptu et generatione hominis, LIBER PRIMVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/viii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-ruf/de-conceptu-et-generatione-hominis/viii

LIBER PRIMVS DE GENERATIONE HOMINIS. CAPVT I. De genitali semine, quid sit, unde & quomodo nascatur. ROCREATIONEM naturalem hominis, talem omnino obseruamus, qualem omnis generis stirpium gene rationem animaduertimus. Vt enim illę ex semine sui quaeque generis telluri commisso, germinant, augentur, & ad perfectam suae naturae formam naturali ter excrescunt: ita homo quoque rationalis creatura, sui corporis ratione, ex uiri genitura in uterum foeminae, tanquam agrum, proiecta, naturaliter suum trahit princi pium. Ea ipsa autem genitura, quam sperma siue semen dicimus, sua origine atque natura, superfluus tantum hu- Semen gemor est, residuum inquam alimenti, & superfluum ter- nitale quid tiae in corpore concoctionis, per abstrusa organa ex po sit. tissimis corporis membris ad partes genitales deductum, generationi inseruiens. Oritur autem ex omnium alimentorum hominis Vnde nanutritioni inseruientium residuis, eorundem naturali scatur. in tertiam usque concoctionem alteratione facta: ex cuius concocti alimenti superfluo, suo modo hoc recollectum, pro aetatis & naturae constitutione, generari comperConcoctio tum est. Fit enim cuiusque cibi in animantis alimentum nes quaconuersi, usque ad seminis generationem triplex concotuor. ctio, sequente nihilominus ea quae omnium concoctionum est purissima. Alimento nanque per manducationem ad uentriculum demisso, mox quod syncerum alimentum reliquis destinatur partibus (excremento sicco per intestina ad aluum depulso) per uenas meseraicas exugentes, raptum ad unam ueluti portam, ex innumeris canalibus corriuatum, iecinori infertur.

---

Jacob Ruf (with Wolfgang Haller), De conceptu et generatione hominis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_conceptu_et_generatione_hominis.
