Latin
TRIBVS
Jacob Theodor Klein, Stemmata avium 15-2
Unproofread scanNot analysed yet
Caprimulgum Jamaicensem Sloani quaerit Doctiss. Moebringius ad lustrandum, quod de nostrate nihil dixit inter I. Ordinis Accipitres, Classis Dermatopodum. Ratus videtur, quod Europaeus Nares tubulosas habeat elevatas Jamaicensis similes; Hujus figura nullibi prostat, praeter illam, quam Sloanius nobiscum communicavit. Nostras habet apicem rostri aduncum, prout omnes hirundines; rectius ergo Caprimulgus Hirundo quam accipiter vocatur; omnes non nisi insecta accipiunt. Die X Junii 1756. denuo avem examini subjeci. Inferior est Cuculo Alis expansis, quae cum extremo caudae aequales 20′. 8 par. Canda decem pennarum 5. 6 Alarum prima, secunda et tertia penna, quatuor quoque caudae, maculas habent amplas, albas, ovatas. Capite prae reliquis avibus valde depresso; anterioribus digitis ternis vix ac ne vix quidem cuticula intercedente, quod in uliginosis locis insecta venatur; in hujus Stomacho rursus multitudinem scarabacolorum offendi; nulla telescopia pro naribus. Posticus digitus cum anteriori interno, prout aliarum hirundinum, fere angulum rectum describit; versatilis autem non est, prout Ulularum digitus. Lingua valde angusta et vix 3'. longa. Oculi magni, mire lucidi, nam &noctu insecta venatur; meatibus auditoriis valde patulis, pedes rostrumque prout in hirundinibus; Recte hanc avem illustr. Linnaeus ad hirundines vocavit. Ibijau et Guiraquerea Margravii; similiter Caprimulgi Caroliniensis, Catesbeji et Edwardi, cum Nustrate quidem comparationem admittunt, omni exceptione majorem, sed fabulam superet, si quis Jamaicensem Nostratem esse crederet. Hinc et Rajus Syn. Av. rectissime: „lusigni "not. ab aliis hujus generis avibus differt, quod nares, velut tubuli quidam ad um digiti alti"tudinem supra rostri superficiem extent &c. Nolo plura addere; ride tamen Fabulas juxta Avium historiam, MSCT. II. CAVDA DIVISA. Mit getheiltem Schwanze. HIRVNDO rustica. Rauch-Kuͤchen-Stall-BruͤckenSchwalbe. HIRVNDO urbana, fenestrarum. Haus-Leim-Fenster-Schwalbe.