# Stemmata avium 15-2

Jacob Theodor Klein, Stemmata avium, TRIBVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-theodor-klein/stemmata-avium/15-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-theodor-klein/stemmata-avium/15-2

Caprimulgum Jamaicensem Sloani quaerit Doctiss. Moebringius ad lustrandum, quod de nostrate nihil dixit inter I. Ordinis Accipitres, Classis Dermatopodum. Ratus videtur, quod Europaeus Nares tubulosas habeat elevatas Jamaicensis similes; Hujus figura nullibi prostat, praeter illam, quam Sloanius nobiscum communicavit. Nostras habet apicem rostri aduncum, prout omnes hirundines; rectius ergo Caprimulgus Hirundo quam accipiter vocatur; omnes non nisi insecta accipiunt. Die X Junii 1756. denuo avem examini subjeci. Inferior est Cuculo Alis expansis, quae cum extremo caudae aequales 20′. 8 par. Canda decem pennarum 5. 6 Alarum prima, secunda et tertia penna, quatuor quoque caudae, maculas habent amplas, albas, ovatas. Capite prae reliquis avibus valde depresso; anterioribus digitis ternis vix ac ne vix quidem cuticula intercedente, quod in uliginosis locis insecta venatur; in hujus Stomacho rursus multitudinem scarabacolorum offendi; nulla telescopia pro naribus. Posticus digitus cum anteriori interno, prout aliarum hirundinum, fere angulum rectum describit; versatilis autem non est, prout Ulularum digitus. Lingua valde angusta et vix 3'. longa. Oculi magni, mire lucidi, nam & noctu insecta venatur; meatibus auditoriis valde patulis, pedes rostrumque prout in hirundinibus; Recte hanc avem illustr. Linnaeus ad hirundines vocavit. Ibijau et Guiraquerea Margravii; similiter Caprimulgi Caroliniensis, Catesbeji et Edwardi, cum Nustrate quidem comparationem admittunt, omni exceptione majorem, sed fabulam superet, si quis Jamaicensem Nostratem esse crederet. Hinc et Rajus Syn. Av. rectissime: „lusigni "not. ab aliis hujus generis avibus differt, quod nares, velut tubuli quidam ad um digiti alti"tudinem supra rostri superficiem extent &c. Nolo plura addere; ride tamen Fabulas juxta Avium historiam, MSCT. II. CAVDA DIVISA. Mit getheiltem Schwanze. HIRVNDO rustica. Rauch-Kuͤchen-Stall-BruͤckenSchwalbe. HIRVNDO urbana, fenestrarum. Haus-Leim-Fenster-Schwalbe.

---

Jacob Theodor Klein, Stemmata avium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Stemmata_avium.
