# Stemmata avium 27

Jacob Theodor Klein, Stemmata avium, PHASIANVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-theodor-klein/stemmata-avium/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-theodor-klein/stemmata-avium/27

Plures feros in oris nostris non novi. Torquati pedes purpurascentes; parum habent cerae lutescentis supra rostrum ad nares, non ad radicem rostri. Cauda 6 longa. Palumbus minor pedibus rostroIn caveis servare solemus Turtures indicos, & pauca flavedine que sanguineis, cauda 3'. margaritiferi coloris; torque nigra, vulgo Lachtauben. Omnes habent gemibundam vocem Rostra in speciebus differunt: crassiora, tenuiora, breviora, longiora, sed unius fabricae sunt & ita comparata, ut, prout Gallinacei, grana & semina legant citissime; ex ingluvie (Vormagen) pullos nutrientes. De Tabellariis, vulgo turcicis, aleppicis vide Fr. Ferdin. de Troile orient. Reise – Della Valle Tom. 1. L histoire des Singes et autres animanx curienx, chapitre de Pigeons; à Paris 1752. Apud nos Tabellarii vices subeunt Columbi cera magna, Pavedetten, quod multoties ipse sum expertus pro deportandis ex praedio in Civitatem litteris. Habemus & Lati-Caudas Columbas, pavonias & gutture tremulas; sane non ex Vinagine ortas. Fam. IV. Gen. XVIII. XIX. EXCELSAE AVES. Ita Hochstaͤmmige Voͤgel. Cicero vocat proceras & alte volantes. Distinguimus in GRVES, & HAMIODiese sind Kraniche und Angler. TAS. Observatio. Grues arva colunt, non nisi frumenta, radiculas vermesque appetentes. Hamiotae pisces, ranas, angues omniaque insecta sectantur Rostris osseis, non obsequiosae substantiae. Fam. IV. Gen. XVIII. GRVS. Avis Palamedis. Der Kranich. GRVS nostras. Grauer Kranich. Observatio.

---

Jacob Theodor Klein, Stemmata avium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Stemmata_avium.
