# Stemmata avium iv

Jacob Theodor Klein, Stemmata avium, iv. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-theodor-klein/stemmata-avium/iv
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-theodor-klein/stemmata-avium/iv

Vicissim vero Amicos incessit cupido, ut ex placito mihi esset ratio delineandi specierum diversitates, earumque figuras, secundum methodum nostram mere naturalem dispositas, aliquando in usus publicos con vertendi. Et ignaviam acuit id, quod nobis volupe est; lubens annuebam votis: quadraginta itaque Tabulis pridem absolutis eas tandem publici juris facere decrevi, eoque libentius, quo majori alacritate causam promovendam in se susceperunt AMICI, me mo do significaturo rationes, quibus permotus non plane despero, ut vel modicae utilitatis forent haec STEMMATA AVIVM. Quilibet enim facile perspicere potest, utrum Genera a pedibus rostrisque desumta respondeant Speciebus & individuis, vel vice versa. Si conveniunt in rem, non involvunt allucinationem Doctorum, nec contra commoda sunt minus eruditorum. Exhibita AVE integra, ignota tamen, immo vel carne assa, capite pedibusque salvis, FAMILIA haud difficulter determina tur; Quippe nemo non numerum digitorum et qualitates formasque pedum protinus cogno scet. Sedulo & curatius rostrum con sideranti GENVS proximum illico sese prodit.

---

Jacob Theodor Klein, Stemmata avium. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Stemmata_avium.
