Latin
JO. DANIEL TITIVS
Jacob Theodor Klein, Stemmata avium xxii
Unproofread scanNot analysed yet
JO. DANIEL TITIVS MATH. PROF. ORD. ACOBI THEODORI KLEINII Stemmata avium nunc tandem in lucem prodeunt, ab historiae naturalis cultoribus dudum efflagitata. Cujus quidem operis edendi, Autor ipse, dum vixit, curam cum mihi credidisset, nolui ego id committere, ut nunc, ubi e vivis sublatus sit, meum hac in re officium ullatenus desideraretur. Et utinam hujus jacturae, quam orbis eruditus in excellentissimo hoc Viro fecit, meminisse in praesens non haberem necesse! Utinam KLEINIVS de nulla non historiae naturalis parte insigniter meritus, hoc demum meritorum praemium consecutus esset, ut plures saltem aliquot annos gloriae suae supervixisset? Sed aliter fuit in fatis. Nam sub finem Februarii febris invasit eum asthmatica cum comate vigili conjuncta, qua reluctante natura, quarto die post, vicesima nempe septima, placida morte occubuit, annis major LXXIII. Cujus mors, etsi praematura non est, tamen neminem non tristitia summa perfundet, qui insignia Viri merita atque virtutes perspicit. Ita enim natura sumus comparati, ut a quibus multum nobis praestitum sit, ab his plura semper expectemus; et sicuti Cicero olim ad C. Caesarem, ita nos ad KLEINIVM: Satis naturae fortasse vixisti, addimus etiam, si placet, gloriae; at, quod maximum est, historiae naturali certe non satis. Jam de ejus vita 5) Historia avium plenior; s. ordo in prodromo historiae avium auctus et correctus. Accesserunt plures avium iconismi et specimina in aere exhibita familias a digitis, genera a rostris, desumendi.