Latin
2.1.4 to 2.1.6
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.1.4-6
Unproofread scanNot analysed yet
nec vero metuendum esse, ne nimia familiaritate per comitia cum populis contracta, vilescant principes, aut a suis contemnantur. nam regis in solio aequa decernentis fastigium supra contemptum positum esse, nihilque illi deesse, praeter suorum amorem qui familiaritate illa adultus vigorem accipit, et iustitiae opinione postremo coalescit. exempla ad manum esse, et si annales nostri euoluantur, compertum iri, magno semper regni bono comitia fuisse celebrata, magnumque emolumentum ex ijs reges percepisse; ne vetera repetantur, vltima sub Carolo VIII habita in memoriam reuocanda, quibus legitima regni administratio constituta, et perniciosis tumultibus, qui imminebant, obuiam itum est. ea de causa Franciscum nuper defunctum ad Fontem-bellaqueum ex praecipuorum consiliariorum sententia decreuisse, vt conuentus regni haberentur, quo excitatis ob religionem seditionibus remedia quaererentur, interim edicta super ea re facta seruarentur, coitionibus illicitis prohibitis, et graui poena in eos qui seditionibus caussam praebuerint constituta. ijs insuper decretum fuisse, vt praesules ad gregis sui curam assidui essent, et fame laboranteis animas verbi diuini praedicatione pascerent, ac praesentia sua firmarent. vt praefecti viderent, ne quae seditiones exorirentur, et ex earum occasione publica quies detrimentum acciperet. nunc continuata comitia, vt ijs malis remedium quaeratur. eorum caussam inprimis inquiri debere, neque satis esse, vt seditiosi puniantur, neque sufficere eas leges quae scelera patrata vlciscantur, sed eas, quae ne patrentur, impediunt; sicut nec medico satis est, dolorem sedare, nisi et fomitem morbi extinguat: seditiones autem ex ijs causis fere oriri, cum homines aut ex contemptu, aut iniuriae sensu vel metu indignationem concipiunt, aut propter egestatem atque aliquando propter nimium otium tumultuantur. nunc vero cum dignitas sua cuique reddita sit, non esse, cur propterea magnates ac ceteri conquerantur, et restituta regi ac magistratibus auctoritate, iam ab omni iniuriae sensu seu metu securos omneis esse debere: egestati denique prospectum, pace foris facta; eaque domi constituta minime dubium relinqui, quin aerarium superioribus bellis exhaustum, modo largitionum facto breui suppleatur, et eo suppleto aes alienum, quod multos obligatos tenet, sensim dissoluatur, et ita omnibus, qui ob id cum egestate conflictantur satisfiat, et inde quoque plebs in posterum non mediocre leuamentum sentiat. nec vero esse cur otio lasciuire animi debeant, cum vix annus intercesserit, ex quo decennali bello fatigati, respirare cepimus. ijs porro malis optimum remedium esse, si quisque in se descendat, et sorte a Deo concessa contentus sit: si principes aliena imperia minime adfectent, neque vasta ambitione ferocientes inextricabilibus negotijs se ac suos implicent: si sacer ordo potentiam, quam in animas maximam habet, sancte et moderate exerceat; possessionibus amplissimis, quas regum et aliorum beneficio tenent, non ad pompam et fastum abutantur, sed, eas in vsum pauperum erogent;