Latin
2.10.78 to 2.10.79
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.10.78-79
Unproofread scanNot analysed yet
nostra classis non plus LX triremium ad summum VIII OIO militum traiicere posset. augere vero iniquitatem virium, quod Turci in seuera disciplina educati ad labores et pericula subeunda non solum fortes sed obsequiosi essent. nostri contra aut tirones aut deliciis et otio eneruati, aut plerunque pugnam detrectarent, vixque viso hoste signa desererent. proinde cum omnis. auxilij ferendi spes interclusa sit, ad Valetam scribendum, vt consilium sibi capiat, et vt olim Rhodo Villerius, sic ipse suis incolumitatem pactus, ex Melita quam honestissimis poterit condicionibus discedat; qua capta, necres Philippi funditus euersas, nec spem eius recuperandae tam vicina Sicilia praereptam esse existimandum sit. perorantem Sandaeum excepit Ascanius Corneus, et contra suppetias citra flagitium Melitensibus denegari non posse censuit, idque sine periculo fieri posse demonstrauit, si cum in insulam appulerit classis auxiliaris, quod commode fieri posse iam nauticae rei periti communi consensu affirmarant, et expositis ad ciuitatem copiis, ad oppidum et hostium castra, quae VIII passuum millibus hinc absunt, sensim castra promouentes incederent, et loco cottidie munito considentes, nullique se discrimini offerentes, paulatim ad suos perueniant: nam tum fore, vt aut Turci Melitae capiendae spe deposita classem conscendant, aut si in proposito perstiterint, relicta obsidione vim in Christianas copias vertant, et quamuis obsidionem non omnino soluant, tamen laxatis excubiis recentium subsidium intra oppidum accipiendi, et Valetae ac suis a laboribus se reficiendi tempus et otium dabitur, dum interim auxiliares nullam pugnandi copiam hosti facientes vallo se continebunt, et comeatu altero traiecturas copias in tuto expectabunt; quibus appulsis, proculdubio si cum Turcis confligendum sit, non solum numero sed et virtute et commoditate longe superiores futuri sint. quam in sententiam cum omnes inc inarent, Garsias pudore victus ipse assensit, decretumque est, quam primum Auria copias Etruscas, quas Chapinus Vitellius conscribebat, aduexisset, omni ope obsessis suppetias ferendas esse. nec multo post Salazarius ex Melita redit, et a Vincentio Anastasio literas ad Corneum affert, quibus ille situm insulae, oppidi formam, naturam, locorum interualla et stationes ad classem appellendam idoneas;