Latin
2.16.4 to 2.16.5
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.16.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
tunc et de dignitatis praerogatiua inter Ferrariensem et Florentinum duces, diu ante agitata caussa renouata est; cuius cognitionem cum ad se pertrahere vellet Pontifex, Ferrariensis contra tergiuersabatur, et quamuis citatus nunquam adduci potuit, vt procuratorem Romam mitteret, sed vt a Carsare et in aula Caesarea lis terminaretur, omni ratione contendebat. id ve ro cum honeste Cosmus recusare non posset, quo tamen id cum bona Pontificis gratia fieret, impetrauit, vt Pontifex de Maximiliano non vt Caesare, sed tanquam arbitro assentiretur, ea tamen lege, vt intra certum tempus de caussa cognosceret, et iuris ratione eam diiudicaret. ea de re missus a Florentino ad Caesarem Ludouicus Antenoreus, qui postea Cosmi commendatione episcopus Volaterranus creatus fuit. verum Maximilianus, qui et auctoritatem suam retinere, et inter Ferrariensem et Florentinum sororios iudex sedens neutri molestiam facessere vellet, acceptis Pontificis literis in iustam indignationem exarsit, quod et in sententia ferenda modus et condicio praescriberetur, nec sibi caussae ad se et imperatorium tribunal vere pertinentis libera cognitio permitteretur. itaque quod vnum poterat princeps prudentissimus et: aequissimus rem de die in diem ducebat, et si quidem sententia ferenda erat, dissidium hoc amice componi exoptabat; cum contra Cosmus antiqua Florentinae reip. praerogatiua nitens, quam adiecto Pisano et Senensi imperio auctam se duce decrescere ac minui pati non poterat, non aequitatis via componi, sed ex iure partium decidi debere contenderet. apud nos Ferrariensis commendatione Guisij ducis sororij, dum is res sub Francisco moderaretur, iampridem tenuerat, vt Florentino praeferretur: cum vero tunc regina bello rursus contra Condaeum renouato grandem pecuniam a Cosmo efflagitaret, ille occasionem nactus per Pandolfum Petruccium oratorem suum de recuperanda dignitate sibi praeter ius imminuta agit; nec ingentis animi femina abnuebat, et ad decus familiae, ex qua genus ducebat, id pertinere existimans, cum nihil non in Mediceorum gentilium gratiam facere se paratam ostenderet, tamen contra sententiam in aula non ita dudum a Francisco latam, Cardinali Lotaringo vindice, et tunc apud nos praepotente, principem locum Florentino petenti tribui non opportunum ducebat;