Latin
2.2.20 to 2.2.22
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.20-22
Unproofread scanNot analysed yet
quomodo si nihil aliud habeant Protestantes, quod respondeant, illis suas voces se reddere, et quam altissimum caelum a terra distat, tam ab eorum sententia se abesse profiteri. vbi desijt Lotaringus, Turnonius assurgens cum collegis regem circumstat, et laudata Lotaringi oratione ei se subscribere omnium nomine declarat, in eaque fide se viuere et mori, et proprio, si opus esset, sanguine paratos illam obsignare ostendit; tum regem enixe obsecrat, vt in ea ipse constanter perseueret: de cetero non impedire, vt qui ab ea deflexerint, si doctrinae modo a Lotaringo expositae subscribere velint, ad cetera quae disceptanda restant explicanda admittantur. sed si contra recusent, ab omni prorsus audientia excludendos, atque adeo tota ditione sua expellendos esse. cum peteret Beza, vt Lotaringo ex tempore respondendi facultas sibi daretur, rex actionem in alium diem distulit, seu quod iam nox praecipitaret, siue alia de caussa: aduersa pars id Lotaringo datum iactabat, quo pleniore gaudio homini ambitioso de victoria citra certamen parta exultandi, et interea theologis ad alias controuersias instruendi se spatium concederetur. cum longis procrastinationibus tempus duceretur, ministri libellum supplicem regi porrigunt, quo se regis mandatu huc venisse, vt amice sedandis dissidiis in religionis caussa exortis cum praesulibus conueniretur; sed generis humani hostis et eius emissariorum astu fieri, vt affectatis protelationibus tam laudabilis conatus non solum retardaretur, verum exitu tandem careat; proinde petunt, vt rex tam iustae caussae patrocinium Iosiae, Ochosiae, et aliorum piorum principum exemplo suscipiat, et sibi ceptam in colloquio disputationem seu collationem persequi liceat. libello amarulenta quaedam verba inseruerant, quibus Pontificis auctoritas et episcoporum, qui nimiam eius potentiam astruere nituntur, fides perstringebatur; quo factum est, vt serius responsum sit. tandem data colloquendi cum praesulibus facultas, Valentini et Sagiensis episcoporum praecipue suasu, qui quam iniquum immo turpe et in posterum damnosum esset multis verbis demonstrabant, si congressum cum Protestantibus, qui a rege euocati conuenerant, et instrui petant, praepostera prudentia deuitent. igitur VIII. Kal. VIIIbr. ministri euocati coram regina, nam rex aberat, rege Nauarrae, regina vxore, aliis, sistuntur XII numero, et institutum non iam publice sed priuatim colloquium. ibi Beza rursus verba facit, et de ecclesia, et eius notis, quas in verbi praedicatione et pura sacramentorum administratione praecipue consistere aiebat, de doctrinae ac personarum successione, quam sepius interruptam dicebat, de vocatione ordinaria et extraordinaria; de ecclesia vniuersali et eius auctoritate; item de conciliis, quae errare interdum posse contendebat;