# Historiae Sui Temporis 2.2.28-29

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.2.28 to 2.2.29. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.28

is ergo tunc in aulam venit allato secum libello, quem Cassander latere volens sine nomine ediderat, titulumque libro fecerat, de officio pij viri in hoc religionis dissidio. ex eo formam pacis constituendae et concordiae ineundae sumendam dicebat Balduinus, et per Nauarrum, cuius filium naturalem instituendum susceperat, eum proponi curauerat. verum cum liber sine auctoris nomine venditaretur, praeiudicio personae, quae librum extrudebat, statim a Protestantibus damnatus, et in eum tanquam a Balduino, quem illi desertorem et Ecebolium alterum vocabant, factum, summa petulantia debacchati sunt et quidem virulento admodum scripto Io. Caluinus contra eum scripsit, cui postea Balduinus aculeate respondit, et inde capta occasione diu se postea contrariis libris prosciderunt; cuius in certaminis partem et Beza venit: sed haec postea accidere. biduo a postremo congressu in colloquium reditur, et Beza coram Regina orationem de scripto habuit, in qua retractato de vocatione sermone in eam rem multa dixit, quae magis ad exacerbandos praesulum animos, quam gratiam conciliandam faciebant: quippe cum eorum ordinationem per nundinationes et quasi vitio factam in dubium reuocaret; quo factum est, vt deinceps in ceteris, cum ad caput de coena deuentum est, eos minus aequiores habuerit. petebat Beza, vt quando quidem caput de coena propositum confessionis Augustanae particulam esse constabat, tota illa exhiberetur; neque enim aequum esse, vt de capite truncato suffragium ferrent. praeterea, vt Lotaringus priuato suo an consessus vniuersi nomine id proponeret, declararet. nam si ab vniuerso ordine proponatur, gratias se Deo immortaleis habere, quod de transsubstantiatione actum sit, quam pariter omnes Germanicae et Helueticae ecclesiae damnant. denique si opus sit, vt ipsi subscribant, postulabant ministri, vt Lotaringus iis, quae proponeret, et ipse subscriberet, vt iis, a quibus missi sunt, rationem eorum, quae heic peragantur, aliquando reddere possint.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
