Latin
2.2.33 to 2.2.34
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.33-34
Unproofread scanNot analysed yet
secundum haec cum delegati cum Ministris contulissent, deinceps eodem redire prohibiti sunt; quod vbi ministri videre, vt interpretatione formulam priorem adiuuarent, haec insuper ad priora illa adiecerunt; nulla locorum distantia posse impediri, quominus corpori et sanguini Christi communicemus; quippe cum coena Domini res coelestis sit, et quamuis in terra accipiamus ore panem et vinum vera corporis et sanguinis signa, tamen fide et Spiritûs sancti efficacia, mentes nostras, quae hoc cibo pascuntur, in caelum raptas corpore et sanguine praesenti frui, et hac ratione dici corpus vere pani coniungi, et sanguinem vino, sed sacramenti modo, hoc est, minime secundum locum aut positum naturalem, sed quatenus efficaciter significant, Deum illa exhibere fideliter participantibus, illosque vere per fidem ea percipere. ita solutum Possiacenum colloquium, quo primum libertas publice de religione disputandi in Gallia Protestantibus concessa est, prauo exemplo, vt quidam aiebant, dum errores pridem damnati retractantur; aliis contra id e re publica fuisse dictitantibus, cum aliter imminenti tempestati obuiam iri non potuerit: nam concepto semel malo opus fuisse laxamento, et iritatos poenarum atrocitate animos aliquatenus mitigari debuisse. verum fatales Galliae motus propterea minime inhiberi potuerunt: quippe inueterata aegritudine et scissa aula, iamque priuatis simultatibus in publicam perniciem euadentibus. multi ex iis, qui colloquium promouerunt, hunc inde fructum sperauerant, vt Protestantes nostrates Augustanae confessioni subscriberent; quod Regina a Ioanne Monlucio instigata, Nauarrus, et Hospitalius vnice exoptabant, eaque de caussa Ministros, a Palatino et Virtembergico ad se mitti curauerant, et Lotaringus ipse tunc ei in plerisque hautdubie assentiebatur, sed homo; ambitiosus et alioqui leuis, ne popularis aurae, quamvnice consectabatur, gratiam amitteret, postea mutauit, hac se excusatione tuerisolitus, cumdiceret, antea quidem cum Germaniae Protestantibus sensisse, sed postquam quaestiones, quae controuertebantur, concilio Tridentino decisae essent, illius decretis acquieuisse.