Latin
2.2.44 to 2.2.45
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.44-45
Unproofread scanNot analysed yet
ida Senatu decretum IIII Non. Xbr. quod decimo post die executioni mandatum est, et Thuanus praeses cum Dormanio et Faio Curiae consiliariis et AEgidio Burdino cognitore regio in scholam Sorbonicam venit, ibique coram L circiter theologis partim doctoribus partim candidatis post habitam a Burdino orationem decretum recitatum fuit, et praeeunte primario Curiae apparitore Petrus Gustus Tanquerelli nomine stans nudo capite errorem a Bonifacio VIII inuectum et post eius mortem passim daninatum ignominiosa confessione recantauit: quo facto theologi qui aderant, de fide et obsequio erga Regem praefati, eius mandatis et Curiae satisfacere se paratos ostenderunt. nunc quid in Italia interea et Germania actum sit, antequam vlterius progrediamur, locus est, vt cepto ordine dicamus. Pontifex semper antea veritus, si concilium indiceretur, ne is eius exitus esset, vt ipse in ordinem cogeretur, cum hactenus rem distulisset, tandem a Cosmo Florentinorum duce persuasus, accedente concilij nationalis, quod plerique apud nos vrgebant metu, S. oecumenicam et generalem synodum, quae sub Paullo III inchoata et sub Iulio III continuata propter nouos in propinquis Germaniae locis motus excitatos et exardescens in Gallia et Italia bellum suspensa fuerat, persequi statuit, et III Kal. Xbr. anni praecedentis emisso diplomate eius celebrationem in ciuitate Tridentina ad sacratissimam resurrectionis Dominicae diem proxime futuram indicit, vehementerque in Domino hortatur venerabileis fratres suos Patriarchas, Archiepiscopos, Episcopos ac delectos Abbates, ceterosque quibus in concilio generali sedere, et sententiam dicere iure communi vel ex priuilegio vel ex antiqua consuetudine licet; vt intra eam diem Tridentum conueniant: insuper Romanum Imperatorem electum, ceterosque reges ac principes monet, vt si ipsi interesse non possint, eo legatos suos mittant, praefatus nihil propositum aliud habere se in hoc concilio celebrando, nisi honorem Dei, dispersarum ouium reductionem, ac salutem et perpetuam Reip.