Latin
2.2.55 to 2.2.57
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.55-57
Unproofread scanNot analysed yet
praetea VIIviri etiam confessionis Saxonicarum ecclesiarum ac Francofurtensis conuentûs mentionem in prooemio fieri volebant. sed cum rursus Io. Fridericus Saxo et alij Smalcaldicos potius articulos repetendos censerent, nihil ex iispraefationi insertum est. praefationem a Cracouio et Ehemio VIIvirorum consillariis scriptis mandatam et coram principibus lectam plerique probarunt; alij contra ei subscribererecusarunt, et cum iis assensum praebere, qui errores ac sectas cum Dei verbo et Augustana confessione pugnanteis fouerent; oblique Palatinum VIIvirum suggillantes, qui Tilemanum Heshusium Lutheri de coenae controuersia sententiam propugnantem nuper Heidelberga dimiserat. neque vero ferendum dicebat F. Saxo, quod in praefatione falso nec citra fucum iactabatur, nulla esse in Germanicis ecclesiis dissidia, cum omnium oculis et auribus ea subiecta sint, et inde Pontificiis non calumniandi tantum, sed vanitatis ac mendacij manifesti socios conuincendi ansa praebeatur. itaque confessionem non anno quadragesimo editam, quae plerisque locis immutata esset, sed nouennio ante excusam retineri et Smalcal dicos articulos declarationis loco pro oemio inseri denuo petiit. quod cum non impetraret, ceteris, vt hunc principum consensum et coniunctionem ad refutandos ac coercendos communeis hosteis necessariam non impediret, hortantibus, spatium deliberandi sumpsit, intra quod sententiam suam de re tota scripto comprehensam Senatui exhibuit, ac postridie, cum nihil obtineret, Neoburgo discessit. cum de concilio Tridenti indicto inter socios deliberaretur, diuersae sententiae erant, aliis id omnino recusandum censentibus; aliis placebat, legatos eo a singulis ordinibus mittendos, per quos se ad reddendam fidei suae rationem inlibera ac Christiana synodo offerrent, et grauem contra Pontificem et curiam R. accusationem instituerent, coramque exceptiones vsitatas et reiectiones de suspectis iudicibus, peruerso iuris ordine et loco incommodo proponerent. id multum ad leuandam inuidiam, quam sustineant, quasi synodi legitimae auctoritatem defugiant, profuturum, omneisque ex eo intellecturos, non per se, sed per hostium ambitionem stare, quo minus concordiae sarciendae ratio ineatur, ac proinde in posterum minus a Germanicis ecclesiis alienos fore. tum ad Io. Fridericum Saxonem legatos destinant, qui significarent, nihil magis optasse principes, quam ipsum ad finem conuentus Neoburgi permanere. verum quando excusationem ipsi de discessu acceperint, hoc illum scire velle, subscriptionem Augustanae confessionis, propter quam conuenissent, a se decretam esse, atque vt desiderio ipsius satisfieret, additam in praefatione de ocena Domini antithesim. proinde petere, vt ei subscribat. quod si nolit, saltem petere, vt clamores suorum theologorum cohibeat, et efficiat, ne Neoburgensis conuentus, vt antea Francofurtensis, acta, Samariticum Interim, publice nominent, aut scriptis editis criminentur.