# Historiae Sui Temporis 2.2.58-60

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.2.58 to 2.2.60. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.58

alioqui se vicissim et innocentiam suam et conuentûs illius originem ac progressum amplius explicaturos, et omnia denique facturos, quae caussae huius magnitudo ac necessitas requireret. his actis socij discedunt; nec multo post Augustus Saxo VIIvir Annam Mauritij fratris F. Vilelmo Nassouio Arausiensi despondet. nuptiae magna pompa Lipsiae celebratae, quas plerique principes praesentia sua cohonestarunt, et in ijs Fridericus Daniae rex, quem Philippus Rheni comes, qui et ipse nuptijs interfuit Flensburgum vsque prosecutus, ibique Caroli regis nomine, cui militabat, conchyliati ordinis insignibus Danum donauit. Ad III Kal. Vtil. Erici Sueciae regis coronatio indicta fuerat, quae postmodo VIII. Kal. VItil. magno paratu Stocolmiae celebrata est, Baltici littoris vrbium legatis eo profectis, quibus ille priuilegia, quae in Suecia negotiantes harum vrbium ciues a maioribus tradita acceperant, abunde confirmauit. Reualiam vero Liuoniae vrbem, quae patrocinio regis se nuper subiecerat, non eadem solummodo gratia, sed pecunia insuper ampla, comeatu, milite, tormentis omnique instrumento bellico liberalius, quam foedere receperat, iuuit. pacem cum Mosco a patre Gustauo initam ac multis annis seruatam deinceps continuari, et in ea Reualienseis comprehendi petebat; sed cum Moscus Reualiae tutelam ab Erico acceptam, et nouas condiciones a Gustauo non petitas paci adiungi aegre ferret vix biennij inducias ab eo impetrare potuit. interea Reualiae Erici nomine praefectus coemobium Padense, quod ille ad Magni Holsatiae ducis dioecesim pertinere contendebat, et sequenti anno Parnouiam, et arcem Vitensteniam Polono subiectam vi occupat. ita Suecus Poloniae regem ac Danum, cuius frater Magnus totam Osiliensem et Reualiensem dioecesim sibi vindicabat, aduersus se concitauit, et Lubecenseis ac ceteros negotiatores pariter sibi inimicos reddidit prohibica Naruica nauigatione, et Reualiam, qui Naruam prius ibant, petere coactis. quod diuturno aduersus ipsum ac damnoso iuxta bello postea occasionem praebuit, mutandique Liuoniae statûs caussa exstitit. nam Sigismundus Augustus Poloniae rex, ad cuius patrocinium Liuonici ordinis magistrum et archiepiscopum Rigensem, ac nobilitatem illis subiectam confugisse supra demonstrauimus, cum Liuoniam lacerari atque in partes distrahi, et iam Reualiam se totam Sueco subiecisse, aliquot etiam prouincias a Magno Holsato teneri cerneret, non amplius teneri se prioribus de defensione pactis caussatus auxilia aduersus Moscum vtrique denegauit, nec aliam initi cum ijs foederis denuo confirmandi rationem esse demonstrauit, quam si archiepiscopus et ordinis magister se cum omnibus subditis suis Poloniae regno ac Lithuaniae subderent, ac sollemni sacramento fidem obstringerent. illi vero cum frustra auxilium ab Imperio antea flagitassent, ab eo deserti et extrema coacti necessitate, quippe ingentia Liuoniae vulnera iam magnam partema Mosco et alijs occupatae ac vastatae remedium praesens deposcebant, vt reliquas Liuoniae prouincias, ne in Mosci potestatem deuenirent, nomini ac religioni Christianae conseruarent, assensum praebuere, missoque post aliquot mensium tractationem in Liuoniam Nicolao Radzevillio Palatino Vilnensi primariae nobilitatis viro, in has condiciones transactum fuit, primum, ne mutatio principis Liuonis apud Caesarem aut Imperium damno sit, confessionis Augustanae professio libera permittatur, nobilium priuilegia confirmentur, omnimoda iurisdictio iuxta leges et consuetudines ac mores antiquos seruetur, saluo prouocationis iure;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
