Latin
2.2.61 to 2.2.63
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.61-63
Unproofread scanNot analysed yet
penes magistratum Germanicum iurisdictio maneat, Magister ordinis dux creetur, eique ditiones nouae hereditario iure attribuantur. Transduinana prouincia regi cedat, Riga item cum eius omni territorio ac iurisdictione, prout Imperio suberat, in eaque Gotardus nouus dux tanquam regis Poloniae legati partes teneat; alia item quae ad compensationem iuris, quod Magno Holsato competebat, pertinebant, de immunitate a bello, debitis, moneta, eodem instrumento comprehensa, quod Vilnae III Kal. Xbr. factum est. triduoque interposito priuilegia nobilitatis altero instrumento confirmantur. secundum haec Sigismundus Augustus, Vilelmus Brandeburgicus Rigensis archiepiscopus, et Gotardus fidem sollemni iureiurando interponunt, eaque de re acta publice conficiuntur, quibus et rex pollicetur, omnia illicite a Liuonia alienata aut per vltimos belli tumultus a Moscis auulsa se recuperaturum, in idque omneis opes suas insumpturum, iisque recuperatis bello ablata antiquis dominis restituturum. patientiam ea in re archiepiscopi non tulit Christophorus Megalopolitanus Brandeburgico adiutor dilectus, qui alium quam imperatorem pro summo magistratu agnoscere recusauit, moxque conscensa naue in Germaniam perrexit, vbi cum nullam a Caesare et imperij ordinibus liberandae Liuoniae spem reliquam videret, ad turbida cum Sueco consilia specie laeta, confectu periculosa, exitu tristia animum adiecit. dein III Non. Mart. vt transactio ab vtraque parte executioni demandaretur, Gotardus coram Nic. Ratzeuilio, cum quo priore anno transegerat, ordinem ritu sollemni eierat, tradita cruce, sigillo, literis ac diplomatis omnibus, quae ordo Liuonicus a Caesare ac Pontifice acceperat, claueis praeterea arcis Rigensis ac portae ciuitatis in Ratzeuillij manus consignat, et commendatoris officium ius cudendae monetae, vectigalia piscium, atque alia iura regi cedit; quod extinctae militiae Teutonicae CCC LVII postquam ceperat, anno triste spectaculum quicunque Germanici nominis studiosi erant non sine lacrimis intuebantur; Poloni contra laetis ominibus et acclamationibus exceperunt; nec Sigismundus Augustus quantumuis pius princeps vlla religione prohiberi potuit, quin exemplo religiosissi patris, qui eadem ratione olim Prussiam imperio ablatam iuris Polonici fecerat, abolito Liuonico ordine et archiepiscopali iurisdictione prouinciae tranquillitati ac securitati simul et regionum suarum amplificationi, etiam religione mutata, consuleret. statim autem resignatione facta Gotardus, vti conuenerat, a Ratzeuilio regiae maiestatis nomine dux Curlandiae ac Semigalliae publice proclamatus est, et in eius nomen tanquam hereditarij domini mox nobilitas Curlandica ac Semigallica sollemni iuramento adacta, ac postridie ab eodem Ratzeuilio regis itidem nomine summus regiae maiestatis legatus ac Liuoniae gubernator in Rigensi curia renunciatur, clauibus arcis ac ciuitatis, quas tradiderat, ipsi redditis. eodem hoc anno, in quo versamur, magna inter Valachos mutatio secuta est.