Latin
2.2.71 to 2.2.72
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.71-72
Unproofread scanNot analysed yet
Antonij Columnae F. puerulo, alteram Fabritio Gesualdo Ludouici Consani comitis F. tertiam alterius sororis filiam Hannibali Altempsio despondit. dum haec agerentur, apud nos qui ecclesiac paci et emendationi studebant, Pontificem priuatis caritatibus fouendis intentum a Concilio vniuersali abhorrere rati, nationale vrgebant, in quo Guisiani et qui eis addicti erant, cum summum religionis periculum verti arbitrarentur, veriti, ne Protestantes in eo obtinerent nullum non lapidem mouebant, vt regem a consilio de nationali concilio, cuiusspem fecerat, demoue rent: ac postremo tanquam ex machina Philippus Hispaniarum rex in scenam producitur, implorata eius a Pontifice ope; isque misso Antonio Toletano sedulo apud Reginam egit, vt ad concilium Tridentinum Galliae praesules ac theologos ablegaret, et interea, ne scissurae via aperiretur, nationalis celebrandi consilium omitteret. sic vero instructus venerat, vt si opportunum videretur, amicitiae, qua puerum Regem affinem prosequebatur, specie operam suam deferret, et minas contra eos, qui Protestantium caussae fauebant, misceret, iam tum arbitrium rerum nostrarum Hispanico fastu ad se trahens. cum in legatione obiisset Toletanus, in eius locum Io. Manrices suffectus est, qui reginam ad supplicia de aperte sectarijs ac suspectis sumenda minas precibus addens assidue hortabatur. sed quo minus heri sui promissa siue imperia in bonam partem acciperentur, obstabat Nauarrus, qui de regno maioribus suis per iniuriam adempto sibi satisfieri postulabat, et assiduis apud regem querellis Hispani conatus interturbabat; cumque plus in Gallia posse, quam reuera posset, crederetur, monitus est Hispanus, illius animum per homines idoneos pertentaret, quo promissis lactatum in praesens suis rebus pacatiorem haberet. duo in Nauarri gratia praecipue florebant Philippus Lenuncurius Altissiodorensis episcopus et Franciscus Scarsius, quorum ille ad vanitatem aulicam compositus et innata imbecillitate animi ad omneis rumusculos credulus, ceteroqui lautitiae et opulentiae innutritus facilius decipi, quam corrumpi poterat.