# Historiae Sui Temporis 2.2.88-90

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.2.88 to 2.2.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.88
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.2.88

quod vero vim vi repulerint, id iure naturali licere. quid quod a magistratu rogati sunt? an igitur, quod ei opem aduersus regiis mandatis parere detrectanteis imploranti praesto fuerint, in iudicium vocari debere? an non constare magistratum, si aliquid violentius contra resistentem fecerit, nihil ei imputari? cur non eodemiure censeantur, qui magistratui operam nauarint, vt regis mandata executioni demandentur? igitur non ad factum et eius euentum, sed ad consilium respiciendum esse. nam in seditione, cum aliis vim inferre conantibus aliis indignatione resistentibus verbera et caedes admittuntur, imperatorum constitutionibus sancitum esse, vt in eum, qui primus vim facere tentauerit, et alterutri parti caussam praebuerit, supplicium exerceatur. his rationibus Protestantes factum excusabant potius, quam defendebant: in quo tamen aequiores inter ipsos moderationem requirebant, et ita iudicabant, in rep. bene constituta diligenter cauendum esse, ne coetus huiusmodi habeantur, quantumuis iusta caussa praetendatur. nam non posse fieri, quin multa in illis licenter et contra leges ac tranquilliratem publicam admittantur; cum passim quisque motu semel excitato auctoritatem in iis sibi vindicet, contemptis eorum, qui quieti student, consiliis. cum igitur plebs fremeret, et ad contrariam seditionem spectaret, paucorum supplicio ei satisfactum est, poenae deditis Gabastono, qui seditionis facem accendisse, non extinxisse, et praesentia sua animos tumultuantibus fecisse dicebatur; et quodam apparitore, qui quod truncatarum accepto olim in bello vulnere narium deformitatem lamina argentea tegeret, argyrorhinus vulgo vocabatur, strenuo homine, et qui se ante alios in eo conflictu spectandum praebuerat. ij Senatus decreto patibulo suffixi; nec satiata supplicio plebe e carnificis manibus rapti, vterque per vicos crudeliter tracti postremo in profluentem mersi sunt, cantilenis etiam ea de re confectis, quibus vici noctu et interdiu personabant. in Scotia nuncio de morte Francisci allato Iacobus reginae viduae frater naturalis summa celeritate ia Galliam venerat, inde in Lotaringiam profectus, quo se regina post mariti mortem contulerat, siue secretum suo dolori quaerens, siue muliebri aemulatione, vt a Catharina socru longius abesset. aduentu Iacobi laeta in speciem regina post multos habitos sermones postremo ostendit decreuisse se in Scotiam proficisci, nam de eo ante eius aduentum consultatum fuerat. et quidem multi reginam a profectione deterrebant, Angliae regina non satis aequa; praeterea difficultatem itineris caussantes, et hominum, ad quos iret, mores ferinos et ad seditionem semper spectanteis, quique vix virorum imperio regi possent. sed contra ab aliis disserebatur, Scotorum regnum legitimum, quamdiu a regibus moderatis administratum esset, nusquam seditionibus concussum fuisse; potentissimam vero in praesentia pacandarum rerum rationem esse, si nihil in religionis receptae statu mutaretur.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
