Latin
2.2.98 to 2.2.100
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.2.98-100
Unproofread scanNot analysed yet
sed haec postea acciderunt. Dimissis honorifice Gallis vnus Ellebouij marchio est retentus, dumque ludis conuiuiisque hiems extrahitur, mittitur interea ad Elisabetham Gulielmus Maetellanus cum reginae ac procerum literis, quibus ab Angla magnopere petebant, vt arctioris concordiae inter Anglos ac Scotos in posterum seruandae ratio iniretur; eam autem certissimam videri, quae et veterum dissidiorum memoriam deleret, et fontem nouorum exhauriret, si Analorum regina decreto publico regni ordinum statueret, ac ipsa auctoritate sua confirmaret, secundum se suosque, si quos gigneret liberos, in regnum Anglorum, vt succederet Scotorum regina. id admodum nouum et inciuile visum Elisabethae, quae nullum aliud impraesentiarum responsum dedit, quam exspectasse se a Scota aliam legationem, atque adeo foederis ad Letham nuper facti, quod et se facturam, quamprimum domum rediisset, nuper in Gallia receperit, ratihabitionem. paucis post diebus legatum reuocat, et nunquam in animum inducturam dicit, vt sibi linteum sepulcrale ante oculos ponat, nec commissuram vt funeris sui apparatum cottidie cernere cogatur. tum multis verbis rem exaggerat, et periculo non carere ostendit, exemplis propinquorum regnorum atque adeo nostrorum in eam remadductis. tandem post multos vltro citroque sermones habitos ab Elisabetha impetratum est, vt delegati vtrinque congrederentur, qui re retractata tandem foedus in has condiciones pepigerunt, vt regina Scotorum regiis Anglorum insignibus ac titulis regnorum Angliae et Hiberniae abstineret, Elisabetha aut liberis ex ea superstitibus; Angla vicissim caueret, neque se neque posteros ex se genitos quicquam acturos, quod ius successionis Scoticae laederet vel imminueret. adhaec multa inciderunt, quae reginam iam iritatam et in aula libera educatam in dies magis accendebant. nam cum edictum de missa vnica ei permissa publicaretur, Iacobus Hamiltonius Araniae comes, is quie Gallia, vbi iussu Guisianorum asseruabatur, aufugerat, contradicere ausus fuit, et Arcimbaldius Duglassius Edimburgi praefectus omneis pontificios edicto promulgato facessere iusserat. itaque elato animo femina, quae se in ordinem sensim cogi nollet, et multum interesse existimaret, ne in regni ingressu imperiosis suorum intercessionibus regiam maiestatem seruiliter opprimi pateretur, sarellitum custodiam lateri circumdare decreuit, quod quia apud Scotos nouum erat, et citra motum rei conficiendae rationem non inueniret, tali commento vsa est, communicata re prius cum Ioanne Iacobi, qui interea latronibus persequendis occupabatur, fratre. nocte tumultum annunciandum curat, quasi Araniae comes reginam, cuius amore immodico tenebatur, cum illa ab ipso summopere aliena esset, per comitum frequentiam aulam aggredi et in arcem suam, quae XIIII milliaria inde aberat, vi abducere conaretur.