Latin
2.20.3 to 2.20.4
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.20.3-4
Unproofread scanNot analysed yet
vetitum item ne mulieres velata facie incederent. seuere admodum ab Inquisitionis ministris contra suspectos exercita iurisdictio. sed nulla re magis exasperati sunt, quam quod asyla in ipsorum odium sublata sunt, et negatus ad templa Christianorum fugientibus receptus, quod in vsu inter eos populos huc vsque fuerat. multi ob id quibus in vrbe minime aut tutum aut honestum videbatur degere, ea relicta in montes proximos concessere ex rapto vitam tolerantes et viatores plerumque vita et re sua spoliantes. itaque seniores et auctoritate praecipui ac sub iis adulti iuniores memoria repetentes post Ferdinandi et Isabellae tempora semel atque iterum simileis ob caussas non tam infeliciter quam nullo successu sumpta arma, facile sibi persuaderi passi sunt, vt in tam iusta caussa pro libertate, cuius recipiendae commodius tempus venisse arbitrabantur, extremum periculum facerent. ardebat tunc bellis ciuilibus Gallia proxima ob religionis caussam, et in Belgio ob eandem caussam tumultuante vires Hispanae occupabantur; ex Africa crebri nuncij seu veri seu ab motûs incentoribus conficti afferebantur, Turcum magnam classem contra Christianos parare; quam, si in Hispania res turbare intellexerit, eo potius, quam in aliam quamuis prouinciam inducturus sit: illic vim et propugnaculum Christiani toboris esse, nec commissurum potentissimum imperatorem, vt suae sectae reliquias miserabiliter ante oculos suos perire sinat. hac fama praeoccupatis animis alioqui continua iniuriarum serie iritatis, conuentus secretus indicitur, in quo primarij inter illos de rep. in commune consultarent. ad Cadiarum munici pium inter Granatam et mare vicinum Almeriamque vrbi cognominem fluuium situm ad Alpuxarrae fauces, id monti nomen, qui ab ortu ad occasum XVII leucarum spatio porrigitur, X leucas latus, asper ac fere sterilis, nisi quibus locis miti iugo in planiciem descendit Mauriscorum cura et industria excultus, ita vt fruges producat, armentis ac pecoribus abundet, et serici magnam copiam praebeat.