Latin
2.20.78 to 2.20.79
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.20.78-79
Unproofread scanNot analysed yet
itaque et infrequentior in vrbe nondum secura miles, et in agro ad praedas vagus aeque suis ac hosti grauis erat. itaque Dardanarij et alij annonae flagellatores in subsidium adhibiti, qui militi etiam graues esse ceperant. inter haec partim ex ipsa desperatione, partim ex rerum regiorum confuso ordine et praefectorum inter se dissidio, creuerunt hostibus animi; cumque Velesius marchio, qui maritimi tractus in Almeriensi territorio curam habebat, a Larraguae portu, per quam Alpuxarra tendentibus iter est, Guadim, olim Accim dictam, vt putat Ambrosius Morales, sibi timeret, Consaluo Ferdinando veterano militi et in Orani praesidio inter Afrorum arma diu exercitato negotium dedit, vt locum deiectis inde Mauris occuparet. IO secum habebat, qui non exploratis aditib. cum oppositum montem audacter superassent, erumpentibus ex summo et imo insidiatoribus vndique circumuenti, post aliquod certamen tandem caesi sunt, amissa annona, quae eo comportabatur; qui ex strage euasere, abiectis armis huc illuc diffugerunt; ipse Ferdinandus cum paucis incolumis ad Guadim se recepit. eo casu territus Austrius cum Guadi ipsi timeret, Franciscum Molinam bellis Germanicis sub Carolo V exercitatum misit, vt locum tuendum susciperet. sub id Maurisci in territorio Velesiensi per Illipulae montem se effudere et Frexillianam olim Sexi firmum Iulium dictam in eo munire ceperunt. Aben humeia vt moderationis specimen daret, et odium ob licentiam per Alpuxarram nuper tumultuantium in se concitatum mitigaret, edictum proposuerat, quo vetabat, ne quis quempiam Christianum occideret, aut captiuum faceret, ne quis templa incenderet, aut bona Christiani cuiusquam raperet. eam moderationem cum suspectam haberet Austrius, verereturque ne hostes eo facto plerosque dura regiorum imperia exosos spe libertatis ad suas partes pertraheret, facile sibi persuaderi passus est ab Arraualo Cuaçone Malacae et Velesij praetore vt initiis occurreret, et Mauriscos ex Frexilliana Velesio imminenteis, antequam maiores vires colligerent, ex noua munitione deturbaret.