Latin
2.23.3 to 2.23.5
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.23.3-5
Unproofread scanNot analysed yet
quae cum ille audiret, haut vnquam importunitate vestra efficietis, in quit, vt me meae clementiae poeniteat, tandem submediam noctem ad X Kal. Febr. fatis concessit; dum viueret scisso factionibus regno sinistris rumoribus ab aemulis laceratus, sed postquam mortuus est, veris laudibus etiam ab inimicis laudatus, qui et; praesentiam animi in periculis, felicitatem in proeliis, in iure dicundo aequitatem, morum grauitatem cum liberalitate et humanitate summa coniunctam praedicabant. eius morte cum res in Scotia in incerto essent, et inde qui reginae partes tuebantur, hinc regis caussae fauentes, diu regnum extra bellum magis quam pacatum fuit, arbitra inter vrrosque Elisabetha Anglorum regina, quae iam arctiore custodia Scotorum reginam tenebat. Hamiltonij cum aliter res domi turbare non possent, Scotos cum Anglis, qui iam regis caussae fauere videbantur, committere decreuerunt. eo consilio illorum instigatu Valterus Scotus et Thomas Carus Farnihestius, qui in limite erant, Angliam ingressi solito crudelius omnia flammis et ferro foedarunt, vt si alia ratione vicinos ad arma sumenda nequirent adducere, iniuriis inferendis inuitos ad bellum pertraherent. tum comitia indicta de creando Prorege ex eorum numero, quos regina mater tutores filio nominauerat, modo in aduersam factionem non transijsset, et postea dilata ex consilio Gulielmi Maetellani, qui turbarum praecipuus auctor, ob idque in arcem sub custodia coniectus poft Morauij caedem nuper inde eductus fuerat, assentiente Atholio. in his comitiis introductus Thomas Randolfus ab Elisabetha, vt de incursionibus Scotorum seditiosorum conquereretur, et suam egregiam erga vicinum regnum voluntatem testaretur, missus, cui nemine in summum magistratum adhuc electo verba honorifica tantum data, certiore responso in id tempus delato, quo Prorex creatus esset. postremo Proregis proxime occisi fratres ex eadem matre Robertus et Gulielmus Duglassij auditi sunt, petentes, vt sui fratris indigna mors nullas ob inimicitias priuatas, sed ob remp. illata ne inulta esset. ibi sententiis variatum, cum alij rem ad comitia remittendam, alij diutius non expectandum censerent aduersus eos, qui iam arma sumpserant, vt facilius, quod scelere patrarant, vi defenderent. tandem ex Atholij et Mortonij sententia nihil ante Kal. Maias, qui dies comitiis dictus erat, agi placuit. interea qui reginae fauebant Hamiltonij, Argathelius et Bodius ad consultandum Limnuchum venere. cum exitum conuentus non habuisset, Huntilaeus, Atholius, Crafordius, Ogiluius, Humius, Setonius, Maetellanus ex eadem factione Edimburgum conuenerunt IIII Non. Mart. sed nihil fere actum. tantum inter eos discepratum, quo iure Scoti Proregem creare possent, an diplomate reginae captiuae, an vniuersalis procerum conuentûs auctoritate.