# Historiae Sui Temporis 2.3.112-114

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.112 to 2.3.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.112

inter eos, a quibus toto illo tempore Protestantes maxime infestati sunt, recensetur Renatus Campanus nobilitate et opibus, an dicacitate et seruili vafritie insignior, incertum, qui cum ob naturalem vtriusque coxendicis luxationem ex eaque claudicationem armis ferendis impar esset, ceteros, qui arma tractabant, immanitate superabat, quam affectata in sermonibus scurrilitate eleuabat. is Piscarij, id erat nomen pulcerrimo praetorio, in quo habitabat, quoscunque vel minima suspicione, aut ex alia caussa sibi inuisos per dolum aut vim nancisci poterat, in profundissimum viuarium, quod maius suum poculum per iocum appellitabat, praecipitabat, eoque mortis genere amplius L perdidisse dicitur. cum vero rex adhuc iuuenis triennio fere post sancitam vtrinque patratorum obliuionem Piscarium venisset, et hominem interrogaret, quot homines his vltimis bellis maiore poculo suo ad bibendum inuitasset hoc est vastissimo illo barathro ad lucios saginandos immersisset, ille per iocum respondit, rerum nihili ac nullius valoris se repertorium conficere sus deque habuisse. alter et recensetur Boiordanus nomine, in cuius stagnis plus L item hominum crudeliter occisorum cadauera reperta sunt. Samarobrigae vero Ambianorum III Eid. Maij interdicta Protestantibus conueniendi libertate iussu magistratus conquisiti omnes prohibitae lectionis libri et Biblia vernacula publice combusta sunt, vnaque pastoris cathedra. quidam etiam in tumultu sed exiguo numero occisi sunt. verum ad Abbaris-villam maioris molis motus excitatus est. nam cum Robertus Sandelisius Altocurius arcis praefectus in vrbem venisset, et cum decurionibus de componendorum tumultuum ratione ageret eosque subinde quod conniuentia sua paucorum perditorum licentiam alerent, increparet, excitata statim seditione, quasi Altocurius, qui Protestantium doctrinam palam profitebatur, milites in arcem Condaei nomine introduxisset, et oppidanis caussam dissidij quaerens superbe interminaretur, domum circumsistunt, et militibus, qui cum eo erant occisis, ipsum refractis ianuis adsecuti variis ictibus, cum se defenderet, confodiunt, ac postremo spoliatum ac nudum per fenestras adhuc spirantem in viam publicam praecipitant, vbi a pueris per vicos lutosos iniuriose tractus est: quo facto ad arcem fit impetus, eaque citra certamen expugnata, Franciscus Sandelisij filius, cum fugeret, captus ac post multa vulnera accepta exutus et quasi exspirasset in via relictus est. inde cum in proximum diuersorium delatus esset, cognito a tumultuantibus ipsum nondum expirasse, ad diuersorium fit concursus, ex eoque iuuenem eductum in via publica variis ictibus necant. cum eo erat Franciscus Cantalupus Seconuilla et Antonius Cancelerius et Altacurij cognati, quos fugienteis adsecuti illi crudeliter interfecere. cum vero quidam Ludouicus Belicardus nomine, quod concionibus in arce interfuisset, a Ioanne Maceto vrbis praetore ad mortem damnatus esset, et reo appellante, a Senatu mitigata sententia decretum esset, vt taedifer per vrbem traduceretur, is tamen in carcere diu post iniuriose a Maceto retentus est, rescissam a Senatu suam sententiam indignante, et cum tandem in Valafrani templum duceretur e carnificis manibus per vim a plebe raptus et laceratus, ac postremo in vicinum fluuium praecipitatus est.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
