# Historiae Sui Temporis 2.3.12-14

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.12 to 2.3.14. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.12

inprimis a regina petebat, vt qui innocenti sanguine adhuc foedatas manus habebant, Lutetiae ingressu prohiberentur; alioqui caedibus promiscuis licenter patrandis portam aperiri. et illa quidem, quae cognitum haberet Lotaringorum ingenium, et metueret, ne propenden te ad eorum partes Nauarro, summam auctoritatem, quam adeo ambiuerat, aduersante illorum potentia amitteret, supra modum animo discruciabatur, et quid ageret incerta huc illuc in diuersa rapiebatur. et Condaeo quidem aurem tuncpraebere, atque ad praesens eius vnius potentiae inniti videbatur, sedita, vt metu coacta id facere, et quamprimum eo soluta esset, ad ingenium reditura crederetur, Lutetiae erat tunc Nauarrus cum Santandreano et Brissaco equitum tribunis; ad eum scribit regina, monetque pro muneris sui ratione videat, ne quid regia maiestas regnumque detrimenti capiat, quoque instanti seditionum periculo obuiam eatur, Guisianis, ne ad vrbem veniant, edicit. ipsa idem Guisio mandat per literas, eumque vt ad regem sed paruo comitatu veniat, hortatur: ad quas ille nihil aliud respondit, quam sibi accipiendis amicis occupato non vacare regem adire. idem frustra repetitis literis a regina tentatum; quae iam ante tentauerat Santandreanum praecipuum nouae factionis consiliarium et incentorem ab iis separare; et cum Antonium Crussolium comitem in Septimaniam, et Bl. Monlucium in Aquitaniam ad res iuxta regis edictum ordinandas misisset, Santandreano quoque, vt in Lugdunensem prouinciam, cuius praefectus erat, proficisceretur, per regem imperandum curauerat. verum ille non solum parere recusauit, sed sui muneris esse hoc rerum statu respondit, ne a regis latere discederet, eaque verba tam arroganter in Reginae os protulit, vt non sua vi sed Guisij ac Momorantij opibus subnixum eum adeo superbe respondere appareret. idem et apud Guisium illa tentauerat post Vassiacenum casum, vt a consilio Lutetiam atque adeo in aulam veniendi eum auerteret: qua de re ille ad Virtembergicum principem prid. Kal. April. scripserat, misso per Rascalonem scripto, quo Vassiacenum casum excusabat, culpa in insolentem plebem, quae numero confisa suos saxis petiisset, reiecta, et an in Delfinatum ad suam praetecturam, vti rogabatur a Regina, se recipere deberet, consilium exquisiuerat; quod ea mente facere dicebatur, vt consiliorum, quae in aula tunc agitabantur, quorum fama per Germaniam iam euulgata eum apud imperij principes magna inuidia onerabat, suspicionem obscuraret. tunc excurrerat Moncellum Nauarrus, vbi missos Lutetia Geruasium Barberium Francurium, et Theodorum Bezam, qui Protestantium nomine de Vassiacena carnificina querellam instituerent, et vt in seditiosos ac regiorum edictorum publicaeque tranquillitatis perturbatores seuere vindicaretur, peterent, cum benignum a Regina responsum tulissent, longe alio vultu accipit, et ipsos seditioni caussam dedisse praefracte affirmat, qui Guisij domesticos saxis priores appetiissent;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
