Latin
2.3.129 to 2.3.131
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.129-131
Unproofread scanNot analysed yet
igitur Condaei mandata caussatus, quibus iubebatur auxiliareis copias ad eum quamprimum adducere, relictis Crosa et Beco Burrio, qui vrbi praeessent, Dieppam XV Kal. VIIbr. venit, eo consilio, vt oppidanos et Roboreum ac Valfeneriam praecipuos duces ab excipiendis Anglis dehortaretur; vnde suspicione contra eos orta ambo post Moruillerij discessum sub custodia habiti sunt. Moruillerius vero cum Dieppenseis in sententiam pertrahere non posset, Follevillam arcem suam in Ambianis concessit, vbi se quietus toto belli tempore continuit. sub id tempus Gabriel comes Mongomerius Condaei permissu cum Aureliano Duceum in Neustriae atque Armoricae limite situm venisset, vt prouincia, si quid incideret, ad omneis casus praesto esset, a Campensi ordinum ductore interceptis Bullionij literis, vt ipse aiebat, quibus fides fiebat de eius consiliis contra Protestanteis initis, inde occasione captata de arce Cadomensi, quae sola in Bullionij potestate remanserat, occupanda cogitare cepit; nec conatus multum ab exitu abfuit, centurionis proditione corruptis praesidiariis, a quibus Mongomeriani introducti cum iam curtem inferiorem tenerent, arcis praefectus, qui in postretnum munimentum re desperata confugerat, miserandis et attificiose compositis precibus, vix exiguam moram a milite deditionem vrgente impetrauit, cuius spatio et praesidiarij poenitentia ducti seu pudore victi resipuere, et Bullionius, qui Chereburgum cum omnibus copiis duxerat, vt Matignonum non iam contra Protestanteis sed contra se bellum gerentem vi in ordinem cogeret, statim aduolauit, et Mongomerij conatum irritum reddidit; vnde quasi in treis factiones tota prouinciae nobilitas scissa est; nam pars eorum, qui Protestantibus fauebant, sed regis obsequium omnino deserere nolebant, se ad Bullionium Protestantibus haut ita iniquum applicuerunt; maior pars Mongomerium sequebatur, tertia et contraria omnino factio Matignonum pro duce habebat, cui se Haiae regulus, Puteanus, Grimovilla Larcantius, Britonerius, alij adiunxerant. cum eo erat et Franciscus Lotaringus Hierosolimitanus eques Guisij frater, qui nuptiarum spe cum Maria Borbonia Ioannis Borbonij primum, dein Franc. Cliuij Niuernij vxore ac tunc vidua contrahendarum Bricquebecum Tuttauillae familiae oppidum venerat. ij Matignono auctores fuere, vt Ioannem Brossium Stampensem Armoricae vicinae praefectum in prouinciam introduceret, vt Bullionij medium se in eo negotio gerentis, cui solus viribus impar erat, consilia disturbaret, et Protestantium in dies Bullionij seu cunctatione seu dissimulatione vireis sumentium robur infringeret. in Mongomerij comitatu erant Tibergeus, de quo diximus, cum LXX Equitibus, qui Caenomanorum ciuitate relicta initio operam suam Bullionio addixerat, Auanius, et Campensis Caenomani cum XXC equitibus, Columbarius, Rommereus, Pupelerius, Bresseus, Iecovilla, Forestus, alij: Hermesius a Villarmosio in itinere cum ad Laudi fanum tenderet, interceptus, brachiis et cruribus crudeliter truncatus est;