Latin
2.3.142 to 2.3.144
Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis 2.3.142-144
Unproofread scanNot analysed yet
Andelotus in Germaniam, Bricomotus vero in Angliam ad expediendas auxiliareis copias mittiuntur. Iuoeus cum sua legione, quae in crudeli Bogentiaci direptione palmam inter praedatores facile tulerat, Auaricum proficiscitur, Biturigum Cuborum metropolim; nam diuersi ab iis sunt Bituriges Viuisci, quorum caput Burgigala; hodie Auaricum prouinciae nomen, vt passim fere assumpsit. eam vrbem frustra Condaeus initio tentauerat per Claudium Siluam Odeti, qui permultis honorificis legationibus regum nomine functus est, et sub id tempus cum in Hispaniam proficisceretur, captus et Aureliam abductus fuerat, fratrem, semper obnitente Biturigum praefecto, qui Montinium, Malopassium, Villanouanum, Seurium et alios e vicina nobilitate in vrbem intromittere satagebat. dein eo Gabrielem Mongomerium Aureliano mittit, qui familiari sibi celeritate vsus VI Kal. Iunij cum CXX delectis equitibus vrbem ingressus est summo mane per S. Ambrosij portam, absente tunc praefecto, qui relicto ad Turris custodiam Diosio fratre Issodunum profectus fuerat, vt oppidum in potestatem redigeret; tum dispositis per plateas idoneis locis stationibus, postridie oppidanos exarmat, III chortes ductoribus Sanremigio, Sammartino Lutherano vulgo dicto, et Noisio introducit; statuas et altaria demolitur, et pretiosae templorum supellectilis descriptionem fieri curat coram praetore vrbis, cognitore regio, et Stephano Lalamantio Vozaeo libellorum supplicum magistro, qui tunc forte aderat, traducta per lasciuiam lignea imagine Sallensi delubro reuulsa, ad quam infima plebs frequens conueniebat, et ad vltimum in Orronensi vico vstulata. eodem die iussi qui Turrem tenebant deditionem facere; quod cum recusarent, ostentatis tormentis, quae forte in vrbe reperta, et quod inutilia existimarentur, despecta iacebant, et collocatis scloppetariis in proxima Sallensis delubri turre, qui in subiectam turrem eiaculabantur territi praesidiarij locum, cum diutius eum tenere potuissent, vitam et res saluas pacti postremo dedunt. ad famam noui motus vicini itidem territi ad Mongomerium miserunt, et ab Issoduno, Magduno, Viarsone delegati venerunt, qui imperata facturos reciperent; quod a properante Mongomerio neglectum Protestantium rebus postea maxime exitiosum fuit. inde corrasa omni pecunia regia, quae XXIIII OIO aureorum circiter efficiebat, et asportata supellectile omni pretiosa ad Condaeum retro abiit, penes Protestanteis vrbe relicta, et imposito ei Miraleto. cum vero Condaeus IIIviros Lutetia cum exercitu profectos non recta ad se, sed ad dextram verso itinere in Soloniacum agrum tendere cerneret, ratus id quod erat, eos de Auarico expugnando cogitare, eo Ioannem Hangestum Iuoeum Genlisij fratrem mense Iunio cum OIO OIO peditum, quibus III alae equitum scloppetariorum additae sunt, Sarcello, Sanremigio et Fumeo ductoribus, misit. cum iis Magdunum Biturigum vi capit, et sacerdotes, qui in eo erant, male multat.