# Historiae Sui Temporis 2.3.148-149

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.148 to 2.3.149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.148
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.148

proinde perduellionis crimen in se aut socios cadere non posse; IIIviros vero regis, ipsius, ac Nauarri nomine et auctoritate ad publicam quietem conturbandam abuti, omniumque malorum, quae porro inde secutura sint, caussam existere; quibus non aliter obuiam iri possit, quam si edictum Ianuario mense promulgatum sine condicione aut exceptione seruetur, et securitati ac libertati cuiusque publice ac priuatim prospiciatur; id scriptum manu ipsius, et a Colinio, Hangesto Ienlio, alijsque subscriptum erat. iam ante de curiae Parisiensis iudicio veritus XV Kal. VItileis libellum Aureliano miserat, et Philippo Podiensi Sanvaleriano Senatori, quinto post die, potrigendum curauerat, quo reiectiones continebantur, ob quas praecipuos consiliarios ac praesides fere omneis tanquam suspectos a iudicio remoueri petebat, quatriduo post rescriptum regium in Senatu promulgatur, et S. C. confirmatur, quo ij qui Aureliani arma sumpserant, contra regem, Reginamque ea sumpsisse, declarantur, atque adeo perduellionis rei deuotis ipsorum capitibus et publici hostes pronunciantur, honoribus ac praerogatiuis, quas regis beneficio obtinerent, tanquam indigni priuantur: ediciturque ad ignominiam sempiternam, ne ipsis ipsorum ve posteritati regia publicaque munera gerere fas sit; illorum postremo facultatibus fisco addictis. ab eo numero excipiebatur Condaeus, quasi inuitus a sociis detineretur.

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
