# Historiae Sui Temporis 2.3.20-21

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis, 2.3.20 to 2.3.21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacques-auguste-de-thou/historiae-sui-temporis/2.3.20

nec vanus Guisij conatus fuit. nam illa, ante quam quid ageret, diligenter in Protestanrium opes ac vireis anquisiuerat, vt videret, ecquid praesidij, si rex et ipsa in ipsorum manus se tradidisset, ab iis exspectandum esset; sed nihil certi et explorati inuestigare potuerat; tantum ad eam perlatum fuerat, bis mille et CL ecclesias in regno esse, quarum delegati impetrata conueniendi libertate se et suam operam regis, Reginae, liberorumque eius ac regni necessitati ad arma paratam pollicebantur. sed cum illa particulatim magis id cognoscere percuperet, qui summae rerum inter eos praeerant, anxiae feminae curiositatem male interpretati sunt, et pollicitationibus illis officiose satisfecisse rati, penitiorem arcanorum suorum notitiam cum ea, cuius suspectam leuitatem haberent, communicare minime tutum existimauerunt. interea Condaeus domo profectus et in aulam veniens, vti Reginae receperat, per S. Clodoaldi pontem II ab vrbe leucis iter habuit, qua re cognita statim quasi ad obsidionem arma in vrbe tumultuose comparantur, lasciuiente plebe et ad insaniam magistratu conniuente. nec minor in aula ad Condaei aduentûs famam animorum motus fuit, Regina, quae se regemque foederatorum armis vndique circumsessum videret, et adueniente Condaeo, ne periculosi tumultus in aula excirarentur, merito vereretur, quid ageret, cum Hospitalio frustra consultante, et foederatis occupandum regem Reginam, et antequam Condaeus se iis adiungeret, vtrumque Lutetiam abducendum censentibus. primo tamen Reginae haesitantis adhuc animum per Santandreanum tentari, et ostentato belli procul dubio ab Hispaniae rege genero impendentis metu, si Protestantibus conueniendi et vlterius per regnum grassandi libertas concederetur, eam ad partes suas, si fieri posset, pertrahi placuit. neque enim Hispanos gentem adeo ambitiosam eam occasionem, quae se in manus det, praetermissuros speciosa adeo religionis apud Pontificem et ceteros Italiae principes caussa, et regno Galliae superiorum bellorum cladibus et nuper a nouarum factionum peste debilitato, rege denique ob aetatem infirmo;

---

Jacques Auguste de Thou, Historiae Sui Temporis. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/historicapolitica/Thuanus_historiae_1.xml.
